Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PAULUM CARDINALEM BERTOLI
EPISCOPUM TITULO TUSCULANUM
S.R.E. CAMERARIO

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO Cardinali BERTOLI
S.R.E. Camerario

Quamquam in te, Venerabilis Frater Noster, saepius fertur memor animus Noster, praeclara tamen, quae instat, occasio prorsus facit, ut ad te interior Nostra cogitatio dirigatur. Etenim in eo est, ut quinquagesimum expletum celebres annum ex quo, Dei praeventus amore, sacerdotium suscepisti.

Caritas benevolentiae, qua te complectimur, postulat sane, ut tibi huiusmodi natalem recolenti adsimus bene ominantibus verbis, quibus ea quae vere iucunda sunt et salutaria, tibi precemur.

In hoc igitur iubilaeo tuo, quod praeclaram opportunitatem praebet consilium divinum super te annosque in Christi famulatu exactos diligentius considerandi, sine dubio praecelsum donum sacerdotii eiusque intimam significationem mente pia expendes. Presbyteri enim “ad ea quae in caelis sunt dispensanda commissi sunt, potestatemque acceperunt, quam neque angelis neque archangelis dedit Deus” (S. Ioann. Chrysost., De sacerdotio, 54; PG 48, 643).

Profecto “vir Ecclesiae” proprie vereque potes appellari, quippe qui illi Sponsae Domini totum te dederis illiusque bonum acriter annisus sis procurare. Quod quidem per diuturnum hoc tempus praestitisti potissimum in variis Apostolicae Sedis ministeriis, nominatim ut Pontificius Legatus ac deinde ut Pater Cardinalis, ad quam dignitatem a Paulo VI, Decessore Nostro, merito es provectus. Quibus laudibus insignem, te Camerarium Sanctae Romanae Ecclesiae nominavimus.

Nos ergo tecum Deo gratias agimus maximas, qui est egregiorum operum nostrorum auctor aspirando et perfector adiuvando. Eum impensis precibus rogamus, ut tibi munerum suorum abundantiam largiatur ac solacio suo te recreet, Beatissima Virgo Maria, quae ut Mater cleri, piis obsequiis colitur - in sollemnitate Assumptionis ipsius tibi sacerdotii gratia est collata - praesentem se tibi semper praebeat auxiliatricem.

Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater Noster, amanti animo scriberemus. Tibi denique Benedictionem Apostolicam volentes impertimus, quam etiam ad eos, qui istius iubilaei tui participes erunt, volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Augusti, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana