Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD EDUARDUM SCHICK
EPISCOPUM FULDENSEM
VOLVENTE ANNO DCCL AB OBITU S. ELISABETH HUNGARIAE, VENERABILI FRATRI

 

Venerabili Fratri Eduardo Schick
Episcopo Fuldensi

“Margarita pretiosa, caritas... quam si solam habeas, sufficit tibi”: ad haec verba S. Augustini, quae doctrinam Evangelii aperte declarant, sancta Elisabeth vitam suam videtur conformasse, quippe cuius singulare ornamentum haec fuerit egregia virtus; ob quam perenne ei praeconium in Ecclesia tribuitur. Haec rari exempli mulier nunc luce clariore mentibus observatur, quod septingentesimus quinquagesimus abiturus est annus ex quo illa, breve vitae curriculum conficiens, Deo digna ad caelestia evolavit. Cuius rei causa in dioecesi Fuldensi, quae cum eius terrestri incolatu fuit coniunctissima eiusque recordationem quam fidelissime servat, sollemnia agentur. Eo animus Noster hac oblata occasione redit libenter, siquidem pro supremo ministerio apostolico ibi sumus anno praeterito commorati.

Profecto sanctae Elisabeth id fuit proprium et peculiare, ut “ frigescente mundo ” Evangelium Christi, igne quodam mystico fervens, penitus haberet comprehensum et ad vitae cotidianae usum, nequaquam stans mediis consiliis, fortiter, sedulo transferret.

Caritatem ergo, quae est summa legis christianae, et ab humana benevolentia et liberalitate, quatenus e solis facultatibus naturae emanant, differt omnino secuta, Elisabeth fuit “ pauperum consolatrix ”, quos rerum suarum prodiga adiuvabat, aegrotorum ministra, quibus manibus suis famulabatur et pro quibus valetudinaria condidit, “ famelicorum reparatrix ”, praesertim cum incolae premerentur inopia, ut paucis dicamus, quotquot aerumnis vexabantur, eos relevabat, sui ipsius immemor, nulli parcens labori, omnium mater effecta.

Sed pretiosae margaritae caritatis alias etiam gemmas virtutum adiunxit Elisabeth: aequalis sancti Francisci Assisiensis atque paupertatis studio, quo is ardebat, aemula, “propriae voluntati et omnibus pompis mundi, et iis quae Salvator in Evangelio consuluit relinquenda, renuntiavit”. Videres ergo nobilissimam mulierem abiecta indui veste, humillima officia implere, quin etiam ostiatim mendicare.

Neque est quin eius fortitudinem animi extollat, quippe quae, Christo prorsus adhaerens, a sancto proposito suo nullis impugnationibus mota deflexerit atque gravissimas acerbitates constantissime tolerarit, hominibus, qui tum aevum agitabant, exemplo ad veram virtutem praelucens.

Sed etiam eos qui nunc sunt, Elisabeth alloqui videtur: in velocissimo rerum cursu, tot inter strepitus et inanitates, illa monet de iis quae sunt primaria et aeterna. Cum etiam hac aetate homines tot rebus adversis ac turbidis crucientur, cum quibusdam in regionibus, ad progressionem adhuc nitentibus, multitudines fame conflictentur, cum patria extorres in gravi discrimine versentur – ut alias miserias omittamus – christianae caritatis officia non satis commendatur.

Hortatur etiam eos, qui christiano nomine censentur, ne transituris nimis inhaereant et ut “ inter terrestres navitates rectum ordinem servent, in fidelitate erga Christum Eiusque Evangelium, ita ut integra eorum vita... spiritu Beatitudinum, notabiliter paupertatis, imbuatur ”.

Excitari ii quoque se sentiant ad christianam fortitudinem in fide profitenda in reddendo testimonio vitae, quae secundum divina praecepta agatur, et ad vires suas conferendasin Ecclesiae incrementum.

Optantes igitur ut statuta sollemnia uberes fructus spirituales edant id est vim habeant ad conversationem singulorum atque socialem, tibi, Venerabilis Frater, Episcopo Auxiliari tuo, sacerdotibus, religiosis sodalibus et fidelibus universis, pastorali curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem et propensi animi Nostri testem, libentissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri Tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana