Index   Back Top Print

[ CS  - LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
EM.MO P. D. FRANCISCO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI TOMÁŠEK,
 ARCHIEPISCOPO PRAGENSI, ET REV.MIS CECOSLOVACHIAE
EPISCOPIS: DE SACERDOTALI INSTITUTIONE

 

VENERABILI FRATRI NOSTRO FRANCISCO S. R. E. CARDINALI TOMÁŠEK, ARCHIEPISCOPO PRAGENSI CETERISQUE VENERABILIBUS CECOSLOVACHIAE EPISCOPIS.

Carissimi Fratres,

Pares Europae patroni die tricesima prima mensis Decembris anno millesimo nongentesimo octogesimo pronuntiati duo Sancti sunt historiae vestrae vestrisque finitimi animis.

Cyrillus scilicet ac Methodius, quibus deinceps una cum Sancto Benedicto peculiaris credita est cura tum Ecclesiae tum Nationum ipsarum continentes nostrae, suum Evangelii praedicandi munus – uti exploratum est – susceperunt cum illuc Constantinopoli rogatu principis Grandis Moraviae Rastislai venissent. In Moraviae autem urbe Velehrad, ubi Sanctus Methodius est humatus, superiore Iulio mense convenistis ut ambοrum Fratrum sanctorum veneraremini memoriam, conscii nempe vobis quantum denique illis non christianum modo nomen et Ecclesia, verum lingua etiam et litterae omnisque humanitatis cultus populorum Slavorum deberent.

Plura quidem nos saecula a temporibus eis seiungunt quibus Sancti Cyrillus et Methodius maioribus vestris Evangelium tradiderunt. Hoc autem die, prima in quem incidit anniversaria recordatio illorum renuntiationis tamquam Europae aequalium patronorum, dum scribo egomet ipse ad vos, mentes vestras dirigere velim quandam in quaestionem quae primarium sane pondus habet ad vitam Ecclesiae Evangelique nuntiationem temporibus hisce nostris. Agitur enim de sacerdotali ministerio ac proinde sacerdotalibus de vocationibus et seminariis ecclesiasticis: ubi presbyteri futuri, curantibus diligenter eorum moderatoribus, instituuntur ducunturque ad spiritalem vitam albore ratione persequendam, ad disciplina ecclesiastica sese assuefaciendos, ad comparandas paulatim dotes et proprietates hodie quae a veris deposcuntur animarum pastoribus.

Quaestio haec accuratius quidem a Concilio Tridentino recensque ab Oecumenico Concilio Vaticano Secundo pertractata omnibus particulatim Ecclesiae pastoribus sit cordi curaeque oportet. Ipsorum namque est sacerdotales excitare vocationes et eas precando adiuvare universo cum Dei Populo. Forum praeterea curare est uti ad presbyteralem vitam invitatiti in iuvenum animis evocata provehi possit ab eis, qui in id destinati sunt opus, atque ab Ecclesia plenam ad maturitatem, unde Dominus honoretur Populoque Dei ministretur. Numquam enim non necessarios habet Ecclesia «ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1).

De iure hic profecto agitur et officio quod haud licet Ecclesiae alienis commendare hominibus aut institutionibus, nisi se voluerit ipsa denegare et exterminare. Principium hoc affirmavit semper Ecclesia pergitque etiam illud nunc inculcare variis in adiunctis politicis ac socialibus: «Ecclesiae est ius proprium et exclusivum eius instituendi qui ecclesiasticis ministeriis sese devovere cupiunt» (Can. 1352). Qua ipsa de causa omnibus communitatibus religiosis ac nominatim Ecclesiae Catholicae efflagitare non omisi – per documentum peculiare redditum primo die mensis Novembris anno MCMLXXX Praesidibus Nationum ab quibus est postremum Helsinkiense documentum subsignatum – «libertatem ipsam propria instituta possidendi educationis religiosae studiorumque theologicorum in quae libere recipi possint ad sacerdotium necnon religiosam vitam candidati» (n. 4/b).

Simul Concilii Oecumenici Vaticani Secundi pronuntiationes simul particulares Sedis Apostolicae instructiones illuc demum spectant ut in seminariis ecclesiasticis provideatur candidates ad sacerdotium consentanea institutio interior et theologica et pastorales. Pastores vero Ecclesiae, id est Episcopos, necesse est huic invigilare educationi. Ius insuper eorum est deligere et constituere propriis in seminariis praeceptores fruique etiam libertate plena in seligendis accipiendisque alumnis.

Vοs igitur, carissimi Fratres, gravi tenemini officio consulendi ac prospiciendi ut vestra educationis Institute apte procedant. Quod ipsum Officium fideliter est vobis explendum secundum vigentes nunc ecclesiasticas leges, dum cleri vestri ac fidelium precibus sustinemini auxiliisque. Idem porro officium – cognita sacerdotum crescente paucitate atque tot paroeciis stabili privatis presbytero – factum vobis est munus summi momenti: res scilicet quae non vos solos vere sollicitat angitque sed vestros pariter sacerdotes, sociales familiarum religiosarum omnesque credentes. Haudquaquam me fugiunt condiciones ipsae in quibus oportet episcopale vestrum exsequamini opus. Eodem dein tempore coniunctionem meam arctissimam testari volo illis cum adulescentibus qui tanta cum fide tantaque cum magnanimitate divinam sectantur vocationem ac saepius debent patienter diem exspectare quo sua assequi valeant sacerdotalia optata.

Hoc itaque anno, quo totius Ecclesiae oculi in vοs convertuntur post enuntiatum Sanctorum Cyrilli et Methodii patronatum, cupio has per litteras meas singularem declarare necessitudinem cum Episcopis cunctaque Ecclesia in Cecoslovachia. Vobiscum coniuncte precor et ego Dominum ne vestris in dioecesibus et paroeciis deficient umquam altaris ministri utque omnes quidem cum tot saeculorum traditione consentientes – traditione, inquam, per Sanctorum Cyrilli et Methodii opus incohata – profiteri Deum possint cultumque ei tribuere «in Spiritu et veritate » (Io 4, 23).

Quibus ego cum affectibus ex imo pectore postulo, Virgine Maria Ecclesiae deprecante Matre, gratiam Domini pacemque vobis singulis ac vestris adiutoribus, sacrorum alumnis atque communitatibus christianis vobis commissis, quibus meam dilargior paternam Benedictionem Apostolicam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana