Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
SILVIO S.R.E. CARDINALI ODDI
SACRAE CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro Silvio S.R.E. Cardinali Oddi
Sacrae Congregationis pro Clericis Praefecto

Die XXI mensis maii, hoc anno, magni eventus anniversaria memoria continget, cum tibi, Venerabilis Frater Noster, X expleta exibunt lustra a suscepto sacerdotio. Hanc diem, quam faustam omnino oriri tibi percupimus, exornatiorem facere volumus hasce per Litteras quae omina atque optima vota Nostra tibi proferunt.

Novimus diuturna a te hactenus ecclesiastici ministerii emensa spatia exstitisse ardentis fidei studio impleta, adsiduae diligentiae, rectae vigilisque conscientiae. Animum referimus singillatim ad temporis adiuncta cum operam navasti Legationibus Pontificiis Teherani, Beryti, Cairi, Hierosolymis et Lutetiae Parisiorum. Deinde, postquam aliquot per annos munus explevisti Consiliarii in Secretaria Status atque negotiorum Curatoris Singiduni, Archiepiscopus titulo Mesembrianus es constitutus atque Summi Pontificis Legatus apud Palaestinenses populos prius, ad Aegyptiacam gentem postea, ac demum apud Belgarum nationem. Quae munera et officia dum conficeres, specimen semper dedisti solidae pietatis sacerdotalis, indefatigabilis industriae apostolicae atque sollertiae in vinea Domini administranda. Hac aliisque de causis, in sacrum Cardinalium Collegium es cooptatus, atque sic perrexisti terrestria diligenter attendere, ut caelestia sitienter appeteres; ita terrenis muneribus et officiis satisfacere, ut veritates et res omnes supernas illis anteponeres.

Merito insuper nunc recolere volumus te IV iam annos sacrae Congregationis pro Clericis praefectum agere. Placet ergo apostolicam actuositatem tuam his Litteris apte celebrare, una cum iis omnibus qui te spectatum Ecclesiae ministrum circumstabunt in L sacerdotii tui die natali. Atque, oblata hac occasione, enixe Deum rogamus, ut propitiationis suae dona large tibi concedat, una cum spiritualis solacii et iucunditatis abundantia. Adsit tibi iugiter beata Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnis sanctitatis locupletissimus thesaurus.

Ceterum, caritatis, qua tecum devincimur, pignus atque caelestium munerum, quae tibi hac in singulari vitae tuae celebritate optamus, auspex sit Apostolica Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus quos diligis quique te diligunt volentes largimur.  

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Maii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana