Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANASTASIO ALBERTO S.R.E.
CARDINALI BALLESTRERO,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE TAURINENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Anastasio Alberto S.E.R. Cardinali Ballestrero
Archiepiscopo Taurinensi
 

Proximo mense iunio, memoria quinquagesima sacerdotii tui intercidet; qua sane re nihil tibi aut dulcius aut iucundius: non enim humana praerogativa eo die tibi collata est, sed divina Christi imago est tibi in animum quodammodo impressa, ut eius aeternum sacerdotium atque inexprimibilem dignitatem participares. Ac qui adhuc “unus e multitudine ac plebe eras, repente factus es praeceptor, praeses, doctor pietatis mysteriorumque latentium praesul”. Quibus Patris Ecclesiae verbis nihil aptius ad sacerdotium tuum definiendum ac quasi pingendum, qui tota vita tua, a suscepto sacri Ordinis sacramento ad haec vitae tempora, et praefuisti egregia prudentia in Ordine Fratrum Carmelitidum Excalceatorum, et pietate sancta floruisti erga Deum eiusque Matrem in ceterorum exemplum, et divina mysteria pie sancteque administrasti, ut sive tu ex illo limpido gratiae fonte haurires, sive ceteros, tuae creditos curae pastoris dono illo satiares. Vere igitur Dei hominumque mediator fuisti, qui, quasi ad res divinas natus, id usquequaque annisus es, ut debitus Deo honor ab omnibus redderetur, in hominesque amicitiae divinae beneficia defluerent.

Haec autem post lustra tanta humili mente remeare cum tibi gratum, Venerabilis Frater Noster, tum clero populoque tuo, tum etiam Nobis, qui de Venerabilium Fratrum honore gaudere pectore toto consuevimus.

Sed iam placet, Venerabilis Frater Noster, in vitam tuam quae fuerit, intendere animum, ut una tecum, quasi reviviscentibus rebus, gaudeamus.

Iamvero tu die VI Iunii, anno MDCCCCXXXVI, sacerdotio initiatus, in iucundissimo vitae vere, Carmelitides tuos theologiam docuisti, illorum animos doctrina simul atque pietate implens. Deinde per gradus, alium post alium, Magister Noviciorum, Prior Conventus S. Annae Ianuensis, Provincialis, Praepositus totius Ordinis fuisti, quo munere Deus frequentissimam Fratrum Sororumque Carmelitidum curam tibi credidit, ut religiosa disciplina patrisque amore spem in pectoribus aleres inocciduam. Quod diligentissimo studio effecisti, multis etiam editis scriptis. Anno vero MDCCCCLXXIII, inminente Christi Natali, Archiepiscopus Metropolita Barensis renuntiatus es; sed iam, ad maiora Deo vocante, anno MDCCCCLXXVII Sedi Metropolitanae Taurinensi praepositus es, ut usu, quem magnum officiis implendis consecutus esses, in ampliore agro utereris. In quo munere fere iam decem annos laboras.

Novis autem tantarum rerum implicatus negotiis et adiunctis, eadem tamen semper facies ministerii tui: id, quantum humana fragilitas sineret, efficere, ut christiani fermenti potentia ceteram farinae massam permearet, ad Christi regnum instaurandum. Haec, studia tua Episcopi; haec, pectoris flamma, quam in tuis accendi curasti. In hoc, etiam alia tua facta includimus: industriam Concilii Vaticani II participationem; sacrae Syndonis ostensionem, anno MDCCCCLXXX, et iter Nostrum eadem occasione factum: qua et gregis et pastoris Edem praesentes sensimus et manu paene tetigimus.

Ceterum fuisse te Praesidem Conferentiae Episcoporum Italicorum, idque diu; et esse inter Patres Cardinales allectum, id satis ostendit quam opinionem et Nos et Venerabiles Fratres Episcopi de te haberemus.

Sed haec quidem hactenus, quae ad laudem tuam sufficiant. Deus vero iusta praemia dabit.

Quo autem, Venerabilis Frater Noster, gaudium dulcius in corde serpat, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus tibi, clero, populo, ac quotquot te amant, a te redamantur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana