IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS TELEGRAPHICUS DATUS
Venerabili Fratri Nostro
Iuliano S.R.E. Cardinali Vaivods
Administratori Apostolico
Rigensi et Liepaiensi
Imminente sollemnitate Assumptionis Mariae Virginis, cogitationem meam hoc anno peculiari modo intendo ad Te, Eminentissime ac Reverendissime Domine Cardinalis, et ad cunctam Communitatem catholicam Ecclesiarum Rigensis et Liepaiensis, quae specialibus sacris accinguntur celebrare apud Sanctuarium Marianum Aglonense octiens saecularia initae Evangelizationis nobilis mihique tam carae Lettoniae, in recordatione consecrationis episcopalis Episcopi Meinardi.
Haec mea cogitatio, quam hodie significo Tibi, Episcopis Auxiliaribus, sacerdotibus, discipulis seminarii, animis Deo consecratis et omnibus fidelibus Lettonibus, vult manifeste exprimere participationem et communionem spiritalem, qua hoc tempus gratiae Ecclesiae Lettonicae sentio, quae iam multos menses se praeparat in suis communitatibus paroecialibus ad hoc sollenne, quod commemorat principium actionis missionalis Meinardi et sociorum eius. Hanc participationem et communionem iam notam feci die 26 superioris mensis Iunii, dum in Basilica Vaticana praesidebam Sanctae Missae concelebrationi cum legatis Episcopatuum aliarum Europaearum nationum.
His diebus praeparationis ad sollemnitatem Assumptionis Mariae Virginis, spiritu sequor Te totque fideles Lettones — et quotquot corde et animo in terra Lettonica se sentient cum vobis coniunctos — ad Sanctuarium Aglonense peregrinaturos ut sacris intersint, quae in illo festo liturgico vestrarum celebrationum in Patria tempus potissimum erunt.
Vobiscum omnibus opto Deo gratias agere per Mariam, Matrem Christi, Matrem Ecclesiae et Matrem cuiusque nostrum, ob multa beneficia concessa per octo saecula quae intercesserunt ex quo, mirabili Providentiae consilio, Meinardus eiusque socii praedicationis Evangelii salutis in terra vestra initium fecerunt.
Cupio insuper Domino gratias agere ob copiosa munera, quae haud dubie vobis largitur hoc tempore quo, primae Evangelizationis memores, persequi voluistis in vestris paroeciis rationem catecheticam spectantem ad excitandam et corroborandam eam fidem, quam a maioribus vestris hereditate accepistis et quam quisque ad exercendam vocatur posterisque prodendam diversissimis condicionibus et temporibus, modis agendi privatis, familiaribus, socialibus, normis evangelicis subiectis.
Genibus nixus coram Maria, Marianae vestrae Terrae Regina, ei commendo istam Communitatem catholicam eiusque exspectationes et optata, ut — etsi eius membra possunt in difficultates delabi — maneat firma in fide, animosa in spe et in caritate ardens, sicut deprecabar per celebrationem in Basilica Sancti Petri, et diligenter regentibus eius Episcopis eiusque sacerdotibus fideliter curantibus, renovato ardore in vita cotidiana impensius “valores” christianos testificetur et ita ad incrementum boni et ad prosperitatem omnium civium conferat, unde alii multi possint veritatem invenire et divitias salutis, quam Filius eius attulit mundo.
Harum rerum omnium pignus et magnae meae benevolentiae signum, quam praecipue hac in occasione expeto iuvenibus declarare, quibus futura Ecclesiae in Lettonia coniuncta sunt, Tibi, Domine Cardinalis, et omnibus fidelibus Apostolicam Benedictionem impertior.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti, anno MCMLXXXVI.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana