Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
OPILIUM S.R.E. CARDINALI
ROSSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Opilio S.R.E. Cardinali Rossi

Iisdem cum animi sensibus, quibus amplius tres abhinc annos praesentes ipsi inter amantissimum Nobis fidelem Nicaraquae populum sumus deversati, nunc iam coniuncti Nos cum fratribus illic in episcopatu Nostris eorumque sacerdotibus et adiutoribus sectamur, licet procul longinqui, volventem hunc annum Eucharistiae sacrum, quem immo, quantum fieri licuit, consociata cum iis mente peragimus.

Inde enim probe novimus sensus atque adfectus totius catholicorum numeri diutius fuisse comparandos maximum ad horum temporum eucharisticum eventum: Nationalem videlicet Eucharisticum Congressum, qui veluti corona quadam fulgida non modo liturgicum ipsum cumulabit mox annum, verum pietatem etiam fidemque eucharisticam in summum pervehet inter diem septimum decimum et vicesimum tertium huius mensis Novembris.

Nihil ferme opportunius nec fructuosius his diebus contingere potuisse arbitramur quam argumentum ipsum atque celebrationis eiusdem propositum, quippe quae mysterium Eucharistiae inter homines efferat et clare illuminet tamquam fontem originem omnis verae pacis atque coniunctionis hominum, animorum conciliationis omnis atque consensionis tam intra quam extra ipsos Ecclesiae fines.

Una igitur Nos cum sacris ministris Ecclesiae Catholicae in Nicaraqua firmiter Nos vicissim fore speramus precantesque vehementer exoptamus ut hac ex spirituali christifidelium renoxtatione et incitatione simul intima exteriores quoque perspiciantur passim pacis illius effectus et percipiantur vulgo copiosissime paciSci paciferique fructus renovatae ex mysterii eucharistici cultu credentium communitatis. Et, quem ad modum variis in huius Nationis casibus numquam sociare Nos dubitavimus cum Fratribus Nostris Episcopis eorumque curis pastoralibus ac sententiis, ita profecto hunc eventum eucharisticum praestantioris quidem indolis omnino frugiferum maxime volumus evadere. At conspicuo item cupimus signo quodam et documento testificari vere Nos participes esse sollemnium eorumdem et optatorum.

Te scilicet ipsum, Venerabilis Frater Noster, cui publica cura est atque auctoritas conventuum eucharisticorum internationalium promovendorum, nominatim pro Nobis adesse in Nicaraqua iubemus illius Congressus Nationalis diebus Nostramque mentem aperire benevolamque deferre cohortationem et confirmationem animorum ut quam uberrimi metantur pacis permanentis proventus adeo salubri ex commemoratione. Personam Nostram te gerere ibidem volumus et ad Missi Extraordinarii Nostri munus libentes his litteris te destinamus fidentesque.

Dum tandem iuncta studia sacrorum Nicaraquae pastorum omnium, eo nimirum spectantia ut Congressus hic secundos exitus habeat in totius populi commodum etiam terrestre, alacriter probamus et praedicamus, Deo ipsi Eucharistico Regi preces supplices adhibemus ut exspectatam spiritalium effectorum copiam dilectae Nobis Nationi benigne dilargiatur. Quae vota ex animo facientes per te praesentem Missum Nostrum et interpretem cunctis Nicaraquae Episcopis et sacerdotibus, religiosis sodalibus et christifidelibus, qui eucharistica haec sollemnia participabunt, Benedictionem Apostolicam Nostram sensuum propriorum testem amantissime quidem impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Novembris, in Sollemnitate Omnium Sanctorum, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP.II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana