Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD

AUGUSTINUM S.R.E. CARDINALEM CASAROLI,
A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS

 

Hoc die, quo memoriam recolis sacerdotii ante quinquaginta annos a Te suscepti, Te optimis prosequi ominibus exoptamus. Si Patribus Cardinalibus et Episcopis, quotiescumque huiusmodi natalem sacri Ordinis eos agere contingit, gratulabundi amantisque animi Nostri sensus declarare solemus, tanto libentius id ipsum Tibi praestamus, quem intimum habemus cooperatorem Nostrum, quippe qui Secretariae Status praesis, quae munus obtinet proxime iuvandi Summum Pontificem in cura universae Ecclesiae, officio fungaris Praefecti Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis necnon in civili regimine Urbis Vaticanae Nostram geras personam. Ad hunc dignitatis gradum merito es evectus, qui Apostolicae huic Sedi diu probasti ingenii ubertatem, diligentiam, dexteritatem, praesertim quod attinet ad rationes internationales et quaestiones magnam postulantes prudentiam.

Has autem facultates Tuas, omnesque vires, cum impensa cura et religiosa officii conscientia, ministerio Sanctae Sedis devovisti, nec tantum per breve temporis spatium, sed per totam vitam Tuam sacerdotalem: res sane singularis haec et, quod ad Te attinet, consilium quoddam divinum, quo es electus ut arcte et diutissime ei Sedi servires, quae est quodammodo cor Ecclesiae universae.

Cum igitur hanc veluti stationem vitae sacerdotalis Tuae iam sis consecutus, libet viam, quam usque adhuc percurristi, summatim in memoriam revocare.

Novimus Te, in loco, cui nomen Castrum S. Ioannis, intra fines Placentinae dioecesis natum, in piissima familia adolevisse, quae “veluti primum seminarium” (Optatam Totius, 2) fuit vocationis ecclesiasticae Tuae. Postquam in eiusdem dioecesis institutis, nominatim in Collegio Alberoniano, ad studia incubuisti, Romae iuri canonico operam dedisti atque disciplinae de publicis legationibus gerendis.

Die ergo XXVII mensis Maii anno MCMXXXVII, spirituali gaudio perfusus, ad sacerdotium es promotus, cuius est “incredibilis honor et dignitas”, ut sententia S. Epiphanii utamur (S. Epiphanii, Adv. octog. haeres., Panarium, 59, 4: PG 41, 1023). Eius diei memoria semper apud Te viguit, sed nunc, post quinquaginta annos transactos, maiore cum vehementia et suavitate animum Tuum permovet Teque incitat ut Deo, omnium bonorum largitori, plurimas gratias persolvas.

Post paucos annos ab inito presbyteratu ad Apostolicae Sedis ministerium es ascitus, ac quidem in prima “Section ”, ut tum appellabatur, Secretariae Status. Simul doctrinam de institutis internationalibus, futuris muneribus Tuis utilem, excoluisti. Postmodum, ab anno MCMXXXXVII, Apostolicae Sedi fideliter serviens, prima itinera per orbem terrarum suscepisti.

Sed iam iussus es “ascendere superius”: a Ioanne XXIII, Decessore Nostro rec. mem., nominatus es Subsecretarius Sacrae Congregationis pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis. Quo in munere constitutus, duxisti delegatos Apostolicae Sedis, qui Vindobonae conventum Unitarum Nationum de publicis rationibus participarunt et post duos annos conventum de rationibus consularibus. Exinde saepius in regiones Europae Orientalis Te contulisti, efficiens ut denuo nexus ad Ecclesiae utilitatem ibidem inirentur. Nominatim iuvat Nos itinera commemorare, quae in Poloniam Nostram fecisti, ubi primum Tibi occurrimus Teque cognovimus.

Anno MCMLXVII honore Archiepiscopi titulo Carthaginensis decorato, Tibi a Paulo VI munus Secretarii eiusdem Sacrae Congregationis pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis, quae postea nomen sumpsit Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis est commissum. Cui officio aliae partes in Romana Curia implendae sunt adiunctae, et aucta itinera magni momenti, veluti in Iugoslaviam, in Hungariam, in Cecoslovachiam, in utramque Germaniam, in Bulgariam, in Russiam ubi-in urbe principe Moscua-anno MCMLXXI nomine Apostolicae Sedis pactioni de non prolatandis armis atomicis subscripsisti, atque in Finniam, ubi, Helsinkii, ductor delegatorum eiusdem Apostolicae Sedis, conventui de securitate et cooperatione in Europa interfuisti. Neque praetermittendum esse videtur Te ad coetum extraordinarium Nationum Unitarum, qui de minuendo apparatu militari agebat, mense Iunio anno MCMLXXVIII, Pauli VI et postea, anno MCMLXXXII, Nostram hortationem de apparatu militari ex condicto minuendo abolendoque tulisse.

Tot meritis ornatum Te anno MCMLXXIX in Patrum Cardinalium Collegium ascripsimus Tibique supra memorata amplissima munera in Romanae Curiae culmine credidimus. Laeti sumus, hac in occasione, Tibi fateri de egregia opera, quam in Nostro ministerio insumpsisti, cui semper adfuisti sapientibus consiliis, quae proposuisti, spiritu incitatus constantis pietatis erga Nos et hanc Romanam Sedem. Animus quo moveris tuaeque plures dotes effíciunt ut pro certo habeamus Te Sanctae huic Sedi diu adhuc servire posse.

Pluries variisque in Nationibus gessisti personam Nostram ut Cardinalis Legatus a Nobis ad ecclesiales magni momenti celebritates missus, inter quas meminisse iuvat, ob earum singulare pondus, illas quae mense Iulio anno MCMLXXXV in Iugoslavia et Cecoslovacchia in honorem Sanctorum Cyrilli et Methodii habitae sunt.

Conclusio gravis et difficilis negotii de retractatione conventionis inter Apostolicam Sedem et Italiam, sicut iam antea actae pactiones cum Tunesia, Hungaria, Iugoslavia, ipsaque Polonia, significantia momenta indicant Tui ecclesialis servitii.

Nec est obliviscenda opera a Te navata, una cum defleto Cardinali Antonio Samorè, et deinde, praesertim ultimo tempore, felici exitui Nostri interventus in “diferendo austral” inter Chiliam et Argentinam.

Numquam tamen sustinenda munera te impediverunt, quominus varium et sollicitum exerceres pastorale ministerium: namque semper ostendisti te conscium fuisse sacerdotis esse mysteria Dei dispensare (1 Cor. 4, 1), quod est huius sacramenti proprietas. Praeter enim communem presbyterorum apostolatum, peculiarem curam adhibes iamdiu de iuvenibus, praesertim in carceribus inclusis, ut eos paterne consolando et hortando ad virtutes revoces. Et hoc quidem misericordiae opus quasi abscondite facis, ne oculis hominum incurses. Insuper ut Assistens Ecclesiasticus consiliis prospexisti conductoribus operum catholicis, quaestuosae industriae addictis, quorum magnum est momentum in hac societate, quae iustitiam sitit, pro qua est catholica doctrina socialis sequenda. Ceterum in vita Tua sacerdotali illa fulget christiana caritas, qua in auxilia et solacia ferenda familiis privationibus affectis, pauperibus, egenis incubuisti.

Dum ergo de hoc sacerdotii Tui natali Tibi gratulamur, simul de operositate, vere indefatigabili, qua ad causam huius Apostolicae Sedis totum te contulisti, gratias ex animo Tibi referimus, non tantum nomine Nostro sed, quodammodo eorum vicibus fungentes, nomine etiam Decessorum Nostrorum Pii XII, Ioannis XXIII, Pauli VI, Ioannis Pauli I, quibus operam Tuam diligentissime variis in muniis navasti, quique nunc aeterna felicitate fruentes haud dubie erga Te grati suas adhibent Deo preces pro Te, communione sanctorum Tibi coniuncti; et simul Deum rogamus ut Te diu sospitem servet atque lectissimorum suorum donorum copia locupletet.

“Cum autem sacerdotes peculiari titulo Mariae Virginis filii vocari queant” (Pii XII, Menti Nostrae: AAS 42 (1950) 673), huius beatissimae Matris amor Te semper sustineat, corroboret, soletur in cunctis vitae huius terrenae adiunctis.

Denique Benedictionem Apostolicam, singulare existimationis ac dilectionis Nostrae testimonium, Tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, quam etiam pertinere volumus ad omnes, quos caros habes quique iubilaei Tui sacerdotalis quoquo modo sunt participes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana