IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
AEGIDIO VIGANÒ,
SOCIETATIS SANCTI FRANCISCI SALESII
RECTORI MAIORI
CENTESIMO EXEUNTE ANNO post mortem Sancti Ioannis Bosco, istius Societatis Legiferi Patris, multa mea repetit memoria, quae, praecipua tempora celebrationum recogitans, solacium invenit.
Frequenter cum iuvenibus alumnis Salesianorum Institutorum ex omni mundi parte convenientibus congressus sum; sed memini praesertim illius peregrinationis, qua loca vestro Conditori cara obii, a Me pastorali visa consilio et grata in Deum voluntate, quod Ecclesiae tam eximium dederat educatorem. Iam hoc ineunte anno iubilari Tibi epistulam misi, ut munus illustrarem et charisma Sancti Ioannis Bosco proprium eiusque spiritalium Filiorum, ad iuvenes formandos attinens, omnesque hortatus sum, qui inter iuvenes operantur, ut fideliter ipsius vias insistant, eas ad necessitates et proprietates aetatis nostrae accommodantes.
Res enim iuventutem nostrorum temporum contingentes confirmant in praesentia adhuc valere principia methodi paedagogicae, quam Sanctus Ioannes Bosco concepit et posuit in momento cavendi ne iuvenes prava experiantur; “positivo”, qui dicitur, educandi modo, aptis consiliis et exemplis utendo; interiorem, qua praediti sunt, libertatem stimulandi; verae familiaritatis necessitudines instituendi; innatas facultates excitandi, adhibitis ratione, religione, benevolentia (IOANNIS PAULI PP. II Epistula R.D. presbytero Aegidio Viganò, Rectori maiori Societatis S. Francisci Salesii post centum transactos annos ab obitu S. Ioannis Bosco, 8. 10-12, die 31 ian. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XI, 1 (1988) 279 s. 281 ss.).
Exopto huius anni, memoriae causa celebrati, fructus diu manere tum in ista Salesiana Societate, tum in Ecclesia universa, quae Sanctum Ioannem Bosco agnovit et agnoscit apostoli iuventutis exemplar insigne. Qua re, vota explens plurium in Episcopatu Fratrum, Salesianorum sacerdotum et Filiarum Mariae Auxiliatricis, eorum qui quondam vestri alumni fuerunt, necnon multorum fidelium, vi Apostolicae Potestatis, Sanctum Ioannem Bosco Iuventutis Patrem et Magistrum declaro et renuntio, statuens ut hoc titulo colatur et invocetur, praesertim a quotquot sunt eius Filii spiritales.
Fisus Meum hoc consultum ad magis magisque huius dilecti Sancti cultum provehendum esse collaturum multosque excitaturum imitatores eius educatoris studii, Tibi, Fratribus tuis sodalibus et cunctae Salesianae Familiae propitiatricem Apostolicam Benedictionem impertior.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Ianuarii, Sancti Francisci Salesii memoriae sacro, anno MCMLXXXIX, Pontificatus undecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana