Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
IOANNEM HERMANNUM S.R.E.
CARDINALEM GROËR
ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM

 

Gaudio exsultantes, Venerabilis Frater Noster, Dei bonitatem elata voce magnificamus dum sacerdotalem operam tuam tam diu tamque sedule exercitam recogitamus: tu enim quinquaginta ante annos Vindobonae in patria tua sacerdos Christi es constitutus atque populi christiani famulatui praepositus. Nos iuvat, hac oblata occasione, presbyteralis ministerii tui primordia recolere atque tibi certum proferre iudicium egregiae Nostrae de te opinionis.

Novimus profecto quae operatus es in viennensi Archidioecesi sive disciplinarum magister vel curionis adiutor prius, sive, deinde, sacrarum peregrinationum ductor vel minoris Seminarii Hollabrunnensis rector. Immo, etiam devotae virgines Cistercienses tuum expertae sunt moderamen egregium tuamque excultam gubernationem. Cum vero, anno mcmlxxiv, decrevisses de temetipso Christo Domino copiosius pressiusque devovendo per liberam tuam adhaesionem Congregationi Benedictinae Austriacae ab Immaculata Conceptione in urbe Göttweig, ubi sex post annos sollemnia nuncupasti vota, tunc omnia quae antea patraveras omnipotenti Deo commisisti perficienda, purificanda, provehenda.

Haec omnia, aliaque plurima quae harum Litterarum brevitas memorare non sinit, effecerunt ut, anno MCMLXXXVI, gregi Viennensi te praeponeremus Episcopum rerumque divinarum magistrum, atque, duobus post annis, inter Purpuratos Patres te adscisceremus.

Nos non praeterit te animi tui virtutes ingeniique dotes copiosamque rerum experientiam profluenter collocare in catholicae Ecclesiae utilitatem inque christifidelium tuo sollerti regimini concreditorum spirituale bonum. Intima commotione affecti recolimus Nos alterum ad Austriam Nostrum iter apostolicum, cum licuit tecum diu colloqui etiam de patria tua “felici inter Europaeas Nationes ponte”.

Aliis plurimis verbis opus non est ut intellegas quantopere exoptemus ut iubilaris sacerdotii tui, dies beatissimus tibi illucescat, supernorum solaciorum plenus. Interea ex animo te amplexamur tibique iterum gratulamur tot annos salutariter in Ecclesiae ministerio impensos, dum fraterne te exhortamur ut indefatigato animo pergas sedulam ponere operam ad cleri populique christiani vitam spiritualem renovandam per proficuas spirituales concursiones perque crebra ad Marialia templa sacras peregrinationes.

Caelestium demum munerum pignus caritatisque Nostrae testem, Apostolicam Nostram Benedictionem tibi impertimus, quam pertinere cupimus etiam ad Episcopos Auxiliares tuos, ad clerum, religiosos viros ac mulieres, atque ad omnes quos diligis quique te diligunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana