Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI PIRONIO,
PONTIFICII CONSILII PRO LAICIS
PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Eduardo Francisco SRE Cardinali Pironio
Pontificii Consilii pro Laicis Praesidi

Inter sollemnes quingentesimi expleti anni ab Americae evangeli zatione celebrationes nullo modo profecto Dei Genetricis Mariae gratiosa opera est praetereunda. Ipsa enim, “pro cunctis filiis suis intercedens, actioni salvificae Filii Redemptoris mundi cooperatur” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 40. Ceterum vulgo notae sunt Deiparae Virginis apparitiones Mexicopolitana in regione atque summum induit momentum Christifidelium singularis ardensque Mariana pietas iam ab initio Americanae continentis evangelizationis.

Laetanti ergo animo accepimus nuntium de V in Aequatoria Nationali Congressu Mariano celebrando, a duobus marialibus festivitatibus limitato, videlicet a festo die Immaculatae Conceptioni B.M.V. dicato usque ad sollemnitatem Nostrae Dominae a Guadalupa, Americae Patronae, proximo mense Decembri. Singularis eventi momentum intuentes, Ipsi Nos, Redemptoris Matri toto animo devoti, clarum in Congressum Nostram mentem vertimus, fisi inde fidei virtutumque incrementum in populum Dei oriturum.

Ideoque piis postulationibus concedentes tum Venerabilis Fratris Antonii Iosephi González Zumárraga, Archiepiscopi Quitensis et Praesidis Conferentiae Episcopalis Aequatorianae, tum aliorum Episcoporum, sacerdotum, religiosorum cunctorumque Christifidelium, harum Litterarum vi Te, Venerabilis Frater Noster, ad supra memoratum Congressum Nationalem Marianum Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus. Partes ergo Nostras ibidem convenienter ages, Nostramque significabis salutationem et per spiritum praesentiam, sacris praesidebis celebrationibus, verbo et exemplo populum ad pleniorem in Virginem Immaculatam pietatem adhortans, suavitatem benignitatemque ipsius patefaciendo, ita ut humilitatem fidemque ancillae Domini respicientes, graviore titulo beatam eam dicant omnes generationes (Cfr. Luc. 1, 48).

Ipsa Boni Consilii Mater sit Tibi, Venerabilis Frater Noster, auxilium et firmamentum. Nos vero eius clementiam ardenter deprecabimur ut Filios suos hoc in Congressu congregatos benigne conspicere, illuminare et uberrima consolatione implere dignetur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus ibi praesentibus ac de spiritalibus fructibus huius Congressus haurientibus participabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana