Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNITUS GRATULATORIUS DATUS
EUG
ÊNIO S.R.E. CARDINALI DE ARAÚJO SALES,
ARCHIEPISCOPO SANCTI SEBASTIANI
FLUMINIS IANUARII

 

Fructuosissimum illud ac multiplex tuum sacerdotium, Venerabilis Frater Noster, quod tot iam annos tot in ecclesialibus Brasiliae locis exercuisti secundum episcopalem etiam ipsius plenitudinem, attinget novam mox honorificam metam novumque tibimet decorem inter praestantes Ecclesiae Patres adiunget. Quinquagesimus enim annus feliciter fausteque vicesimo primo mensis Novembris die exibit, ex quo tempore filius dilecti populi tunc Natalensis divinitus tu vocatus ordinem presbyteratus suscepisti, atque clarum omnino iniisti ibidem ministerii curriculum, quod nemo sane nescit quantum utilitatis spiritalis et quantum firmitatis toti Ecclesiae Brasilianae passim hos quinquaginta continuos annos adtulerit.

Te probe novimus, Venerabilis Frater Noster, ac tuam erga Petri Successorem perspeximus pridem fidelitatem necnon in hanc Apostolicam Sedem studium. Permagna cum animi iucunditate et consolatione recordamur de crebris nostris congressionibus hic tuaque in patria, de collocutionibus communibusque celebrationibus. Eosdem omnes de te sensus et adfectus, singulari hac praehabita Nobis opportunitate, in te renovamus, dum vehementer apostolatus tui diuturnitatem tibi gratulamur precamurque simul suavem humilem memorabilem aurei huius tui iubilaei commemorationem.

Cum illis ergo communitatibus catholicis libenter consociamus gratulantes has voces Nostras, quae sacerdotalis animi tui expertae sunt virtutes, consiliorum prudentium tuorum laudes, operis adsidui proprietates: Natalensis et Sancti Salvatoris et ipsius Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii. Ibi namque pia tua ac devota gregum curatio effulsit; ibi eluxit humilis voluntas hominibus serviendi pro Christo; ibi tot inceptorum salutarium merita eminuerunt. Quae omnia gratulatio Nostra cum aliorum benevolentiae documentis coniuncta, complectitur et extollit. Illuc tandem spectat salutatio epistularis haec fraterna, quam tibi hodie amantissime profecto inscribimus.

Quem ad modum coram antehac saepius fecimus, ita, licet procul, velut praesentes te, Venerabilis Frater Noster, amplexamur ad sacerdotii tui anniversarium diem, quem splendidum tibi atque universae Ecclesiae Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii precantes ominamur. Adsit caelitus tibi semper Pastor Divinus tuis favens consiliis, operibus adsistens tuis potenter.

Benedictio Apostolica Nostra esto posthac tibi lectissimorum omnipotentis Dei donorum conciliatrix et pignus, quam hisce cum Litteris benevolentissimi ad te deferimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana