Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ALFONSO S.R.E.
CARDINALI LÓPEZ TRUJILLO
PONTIFICII CONSILII PRO FAMILIA
PRAESIDI
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Alfonso S.R.E. Cardinali López Trujillo
Pontificii Consilii pro Familia Praesidi

Sanctae Matri Ecclesiae Catholicae singularem omnino laetitiam hos duodecim superiores menses attulit celebratio studiose quidem facta Anni Familiae dicati quam tute ipse, Venerabilis Frater Noster, mense anni elapsi Decembri pro Nobis praesens Nazarethano in oppido convenienter legitimeque aperueras.

Ecclesialis Catholica communitas, pro suo hac in re studio maximo atque adsiduo opere, tantum idcirco vehementer est operata ut intra Ecclesiam quam aptissime commemoraretur adeo praestabilis res. Eodem autem tempore, memor ipsa Ecclesia curarum ac sollicitudinum sui Conditoris Divini de humano coniugio, quod ad sacramenti evexit ipsum fastigium et honorem, necnon conscia sibi principalis omnino momenti familiae ad vitam posteris saeculis transmittendam, proprio consilio decrevit plurima provehere opera singulis in dicionibus ecclesiasticis ad hunc concelebrandum Familiae Annum, quibus scilicet coeptis omnes invitabat credentes ut novo altioreque modo ponderarent pretiosum illud matrimonii ac familiae bonum consentientes eius in defensione.

Litteras porro Nos vicissim edidimus, quibus titulus clarus “Gratissimam Sane”, veluti salutationem cuique familiae ac domui inscriptam simulque paternam hortationem, dum omnium familiarum optimam speciem atque fulgidam imaginem illius Nazarethanae domus Iosephi Mariae Iesu uti omnis familiaris consortionis exemplum illustravimus, unde tota de hominum familiis doctrina ecclesialis plenam significationem denique duxit. Ibi mox iterum, celeriter hoc transacto duodecim mensium intervallo, exeunte nempe hoc anno MCMXCIIII, sollemnitas summa pietate ac religione agetur qua claudetur a Matre Ecclesia memorabilis ille Annus Humanae Provehendae Familiae.

Ad illum Nos ritum iam mentem convertimus oculosque tot aliis cum pastoribus ac fidelibus; illum in locum animo recurrimus et annum hunc familiae humanae cultum infinito quodam amore animique adfectu concludere statuimus. Ne vero persona Nostra ullo ibidem modo requiratur, ad te rursus, Venerabilis Frater Noster, permagna cum operum tuorum aestimatione decurrimus tuaque officia denuo poscimus. Quem quattuor abhinc annos Pontificio Consilio pro Familia adeo fidenter praefecimus et interea Annum Familiae rite inaugurare iussimus, eundem te hodie huius epistulae virtute libenter nimirum nominamus Legatum Pontificium ad memorata modo sollemnia Nazarethana die tricesimo huius mensis Decembris, quibus Familiae annus terminabitur.

Adstabis ideo pro Nobis Nostroque nomine cunctos adsistentes appellabis iisdem profecto sententiis et iudiciis, quae totiens sermonibus Nostris scriptisque inculcavimus.

Confirmabis similiter omnes peculiari Nostra salutatione ac Benedictione Apostolica, qua efficientius etiam posthac tueri possint ac laetificare domesticas has ecclesias, haec vera civitatum seminaria ad totius hominum generis certissimum emolumentum validissimumque profectum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Decembris, anno MCMXCIIII, Pontificatus Nostri septimo decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana