Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI
PONTIFICII CONSILII
DE APOSTOLATU PRO VALETUDINIS
ADMINISTRIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Florentio S.R.E. Cardinali Angelini
Pontificii Consilii de Apostolatu
pro Valetudinis Administris Praesidi
 

Ordo Hospitalarius laicalis S. Ioannis de Deo, qui quidem Italico nomine vulgo Fatebenefratelli nuncupatur, die viii mensis Martii quintam recolet Conditoris sui natalis diei centenariam memoriam, Sancti scilicet Ioannis de Deo, qui Divino Magistro docenti obtemperans atque Spiritus Sancti impulsu permotus, discipulum se praebuit Evangelii doloris et languoris. Ipse enim corporis animique adversa valetudine laborantes curavit iisque penitus se dedidit, Christi exemplo perductus. Doctrinam hanc deinceps suis asseclis tradidit servandam.

Ordo Hospitalarius fidenter primigenia proposita custodivit, qui, toto in terrarum orbe disseminatus, omnibus videlicet benefica dona tantopere impertivit iis qui aerumnis et necessitatibus afficiebantur, ut eius sodales nonnunquam in eosdem morbos ipsorum languentium dilaberentur. Bellis quidem flagrantibus, intestinis evenientibus motibus, Hospitalarii sauciatis strenue assiderunt, interdum vitam adeo profundentes, ut martyres huius officii haberentur.

Praecipue Ordo hic in sanitatis pastoralis ambitum incumbit, Conditore ipso auctore, qui non modo corporis, verum et animi curavit salutem, contendens pariter ut infirmi Deo proximoque reconciliarentur. Huius igitur Ordinis apostolica industria religiosumque decus ipsa re medica continentur, in qua peculiariter eius sodales operantur. Ii autem artem suam perficientes, veluti boni Samaritani, recentioribus aegrotationibus Christi nomine succurrere properant, renovatis actionis rationibus quae ad aetatem nostram accommodantur.

Quocirca libentes postulatis subvenire volumus Fratris Paschalis Piles, huius religiosae familiae Generalis Moderatoris, qui, sollemnius ille eventus quo evolveretur, a Nobis flagitavit, ut eminentem virum mitteremus et praestantem. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, prorsus idoneus occurristi, qui officium illud gereres. Diu enim multumque iam laudabiliter occuparis his sanitatis rebus. Munus quidem aegrotos iuvandi et sustinendi magno cum omnium emolumento exples, nunc potissimum, cum sis Praeses Pontificii Consilii de Apostolatu pro valetudinis Administris atque Nostras sustines partes, qui imo ex corde de languentibus patientibusque sumus solliciti. Itaque fraternam Nostram aestimationem tibi plane significantes, Missum extraordinarium ad illam commemorationem agendam te renuntiamus et constituimus. Ominamur sane ut, praeclara hac celebratione occasionem praebente, S. Ioannis de Deo mens et incepta congrua aestimatione perpendantur, et ita renovata diligentia eius consilia et apostolica causa iure meritoque vulgentur.

Universis itaque huius celebrationis participibus salutationem Nostram declarabis atque plausum pariter iis cunctis qui in aegrotis omnimodis curandis et hominibus sublevandis versantur. Ipsi igitur universi, huius Ordinis nominatim sodales, quidquid malum sapit depellentes, Christi Redemptoris, corporis scilicet animique Medici, praesidio semper firmentur, Nostra intercedente Apostolica Benedictione, unicuique magna ex cordis affectione largiter impertita.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Februarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana