Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
 CARDINALI CASTILLO LARA,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM V CENTENARUM EB EVANGELIZATIONE CUBANAE INSULAE

 

Venerabili Fratri Nostro
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali CASTILLO LARA

Singularem prorsus in egentes, inque adversa valetudine affectos semper catholica Ecclesia industriam studiumque convertit, ex cuius sinu gremioque per saeculorum decursum complures exstiterunt homines, qui in difficultatibus varias ob causas versantibus operam suam sollertem contulerunt. Ipsa namque Salvatoris persequentes exempla ac monita praeclara caritatis facinora patraverunt.

Saeculo XVI, cum ceteroquin deessent beneficia et adiumenta illa quae aetas nostra suppeditare solet, strenui orti sunt homines qui, veluti boni Samaritani, languentes omne genus et maerentes iuvarunt. Huius rei partes perbene sustinuit Sanctus Ioannes de Deo, qui tum per se omnino memoratu digna opera obiit, tum suos per discipulos fratresve, qui deinceps Conditoris in eodem perstantes proposito officia illa alacriter gesserunt, totius hominis salutem sanitatemque curantes.

Nos vero Christiana haec documenta et disciplina quo magis magisque solidentur et quoquoversus diffundantur magnopere studemus et nostro quoque de tempore exoptamus. Itaque, perinde ac anno ante statuimus, volumus etiamnunc libentes V centenarius ut annus a Sancti Ioannis de Deo ortu convenienti cum sollemnitate concludatur. Quapropter excusso consilio virum eximium mittere decrevimus, qui personam Nostram opportune tueatur Nostramque simul cohortationem mentemque significet.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram convertimus, qui aptissimus visus es ad eiusmodi officium sustinendum. Ideo te Missum Extraordinarium renuntiamus ad ritum illum diebus VII-VIII mensis Martii Granadae peragendum. Huius ergo sancti Viri commemorabis praestantiam et praesenti de tempore momentum, Nostram gerendo personam animumque fraternum significando. Benedictionem demum Apostolicam nomine Nostro universis participibus et adstantibus deferas largiter velimus, quae sit supernorum donorum nuntia et omnium laborum levamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana