IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ACHILLI S.R.E. CARDINALI SILVESTRINI,
CONGREGATIONI PRO ECLESIIS ORIENTALIBUS PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini
Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto
Quos ex animo summae aestimationis sensus caritatisque maximae adfectus placuit Nobis tibi, Venerabilis Frater Noster, apud « Villam Nazareth » superiore mense coram universa illa amatissima communitate publice ac studiose omnino testificari, iidem pariter Nos permovent ut has hodie separatim tibi perscribamus Litteras fraternas, quae diu posthac monumento sint alterius memorabilis profecto vitae tuae eventus Nobis nullo modo tacitis praetereundus.
Proximi enim Iulii mensis decimo tertio die quinquagesimum feliciter explebis annum, ex quo tempore sacerdotium Christi Domini aeternum recepisti ex manibus tui ipsius episcopi Faventini Iosephi Battaglia. Longinquum deinceps temporis et navitatis sacrae spatium ubique actuosum te vidit ac sedulum in Redemptoris divini procuranda causa et Ecclesiae eius gerendis gravibus prudenter negotiis.
Agnoscit libenter sane Ecclesia Mater innumerabilia ferme tua, Venerabilis Frater Noster, merita erga sese ipsam tuaque item tot per annos opera salubria pro universo Dei Populo variis in muneribus et dissitis in orbis terrarum locis, at praesertim hanc apud Apostolicam Sedem. Nos autem praebita hac gratissima opportunitate una cum communi laudatione necnon fervida gratulatione dioecesis tuae nativae Faventinae atque ipsius Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, coniungere cupimus hanc bene precantem salutationem, qua illam iamiam appropinquantem faustissime vitae tuae praeclaram memoriam convenienter possimus congruenterque decorare. Vixdum inito pontificatu Nostro, te ipsum iustissima quidem ratione in Apostolorum numerum successorum Episcopum rite ingredi voluimus deindeque etiam Patrum Ecclesiae in Cardinalium collegium sollemniter adscisci, ut maxima qua posses auctoritate dignitateque tuum persequereris salutarem apostolatum in publicis Sedis Apostolicae causis ac recentius in Ecclesiarum Orientalium sapientissime tractandis pastoralibus rebus. Luculenter iam tunc quanti existimaremus ministerium tuum palam aperuimus, nec interea eiusdem aestimationis Nostrae magnitudinem tacuimus umquam.
De sacerdotii ergo tui aureo iubilaeo plurimum laetamur, Venerabilis Frater Noster, cum tot aliis qui hos quinquaginta annos industriam tuam adeo efficacem animumque prorsus sacerdotalem in legationibus et deliberationibus per orbem, in missionibus et conventionibus cognoverunt. Cogitamus in primis diuturnam actuositatem tuam in Secretariae Status officiis, iam inde a Decessoris Nostri Pii XII temporibus, ubi opus dein alterius ab ipso Secretario pro exteris negotiis complevisti et ipsius Secretarii stationem occupavisti. Vehementer nimirum gratulamur tibi tum primordia presbyteratus tui tum monumenta veluti perennia operae tuae coniunctae cum nominibus quattuor ante Nos Pontificum Romanorum. Gratulamur similiter sacerdotalis fervoris tui effectus et fructus solidissimos collectos his triginta superioribus annis apud carissimam « Villam Nazareth ».
Accipe ergo praeter priora omnia Nostrae in te benevolentiae documenta peculiarem hanc, Venerabilis Frater Noster, gratulantis Nostrae mentis declarationem, dum copiosam tibi a Pastore Divino efflagitamus meritorum remunerationem, operum tuorum prosperam continuationem, animi corporisque firmam valetudinem ac venturorum annorum quam maximam serenitatem, comitante te usque Apostolica Nostra Benedictione, quam peramanter impertimus quasi iterum praesentes ad sacerdotii tui aureum iubilaeum.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana