IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
HENRICUM S.R.E. CARDINALI SCHWERY,
EPISCOPUM EMERITUM SEDUNENSEM
Venerabili Fratri Nostro
Нenrico S.R.E. Cardinali Schwery
Episcopo emerito Sedunensi
Сentesimus iam et quinquagesimus adventat annus ex quo tempore « Nostra Domina Saletensis » apparuisse ab Ecclesia Matre perhibetur, evangelica monita confirmatura, cunctis hominibus bonam spem ministratura. Omnes sat sciunt Nos vehementer Beatam Virginem colere eiusdemque pietate teneri, plane scientes complura beneficia ex hac re et superna adiumenta in fideles universos profluere.
Decet igitur et admodum convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.
Suasore ergo Reverendo Patre Isidoro Perin, Missionariorum Dominae Nostrae a La Salette Praeposito Generali atque auctore Venerabili Fratre Aloisio Dufaux, Episcopo Gratianopolitano, XIX die mensis Septembris sollemnem fore novimus a primaevo illo eventu CL anniversariam commemorationem, ut religiosa haec familia et ecclesialis communitas, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Nоstеr, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad Mariale studium significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana