Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
PONTIFICI CONSILII DE IUSTITIA ET PACE
PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace Praesidi

Praestantiores inter huius temporis eventus annumerari plane arbitramur commemorationem, qua feliciter CCCL coniunctionis Užhorod anniversarius annus celebratur. Universa autem catholica Ecclesia permagno sane perfunditur gaudio, quoniam quibusdam in locis ipsius Christi ad unitatem vocantis verba sunt adimpleta. Nos vero pari laetitia affecti Ipsi in firmam spem ingredimur, praeclaro hoc proposito exemplo, fore ut cum ceteris fratribus christianis plena unitas perficiatur.

Iucundo cum hoc eventu Marialis illius Sanctuarii Máriapócs III centenaria commemoratio feliciter nectitur, ut quasi in unum conveniens geminata haec memoria animos laetiores reddat, catholicam fidem firmiorem, vehementiorem in caelestem Matrem pietatem. Pro explorato cognitoque habemus, ex hac re sumpto initio, virtutis testificationes et monumenta pristinae Hungarorum religionis renovari et solidius confirmari.

Facere non possumus quin susceptum hoc consilium valde probemus propterea quod haec celebratio conspicuum obtinebit locum festivumque momentum, frequentissima ibidem fidelium corona, die XVIII eventuri mensis Augusti insigni in ipso sanctuario, in quo Ipsi V abhinc annos sacra fecimus Virginique Mariae fidentes preces fudimus. Conspectus loci et civium multitudo ob oculos Nostros etiam nunc versantur, quos omnes Deiparae patrocinio amabiliter commendamus.

Itaque, quo res haec aptiorem in modum explicetur et ornatius evolvatur, mittere quempiam virum decernimus spectabilem, qui personam Nostram sustineat quique animum similiter Nostrum significet. Ad te vero, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quem omnino parem idoneumque iudicamus ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum Extraordinarium te renuntiamus ad sollemnem illam celebrandam duplicem commemorationem.

Universis quidem participibus omnibusque inibi hominibus voluntatem Nostram secundam ostendes Nostramque artam cum iis necessitudinem. Benignam demum imploramus caelestem Matrem ut Nationem istam amatam suis adiumentis locupletare largiter dignetur. Fidelibus cunctis Benedictionem Nostram Apostolicam Nostro nomine addicas velimus Nostraque auctoritate, quae sit divinarum gratiarum nuntiatrix et salubriore futuro de tempore manifestum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana