Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS MISSUS
AD ACHILLEM S.R.E. CARDINALEM SILVESTRINI,
ELECTUM MISSUM EXTRAORDINARIUM AD CELEBRANDAM QUADRIGENTESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM UNIONIS BRESTANAE
 

Venerabili Fratri Nostro
Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini
Congregations pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto

Laetantes omnino se exhibent Christifideles Ucraini qui hoc anno quartum memorant saeculum ab adepta inter christianos Graecocatholicos Unione Brestana. Ad eos sane cogitationes Nostras et mentes libenter rettulimus, pro certo habentes hunc perfaustum eventum praecipue celebrare ad eorum fidem confirmandam et unitatem caritatis servandam. Has vero saeculares memorias, quae ad finem iam vergunt et inter dies IX-XIV proximi menses Octobres Leopoli in Ucraina complebuntur, Ucrainus populus summa cum sollemnitate ac magnificentia recolere cupit.

Piis igitur desideriis ac postulationibus tutu Venerabilis Fratris Nostri Myroslai Ioannis Cardinales Lubachivsky, Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum, tutu etiam universi cleri, religiosorum et fidelium istius Communitatis concedentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mens Nostra convertitur, quia idoneum Te arbitramur ad hoc officium implendum et panes Nostras ibidem convenienter sustinendas.

Ideo hisce datis Litteris Te renuntiamus Nostrum Missum Extraordinarium ut sacris ritibus quadringentesimae anniversariae memoriae Unionis Brestanae sollemniter praesideas. Tu ergo omnes ibi adstantes voce Nostra consalutabis iisque Nostram ostendes per spiritum praesentiam atque propensam voluntatem quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omniumque erigat animos. Adhortaberis quoque episcopos et presbyteros universos ut, tam operibus quam vitae suae testimonio, catholicam Populi Dei unitatem iugiter promoveant et servent. Christifideles denique stimulabis ut suis Pastoribus corde uno et anima una constans fervidumque praebeant auxilium. 

Noveris denique, Venerabilis Frater Noster, Nos Dominum esse precaturos ut missionem Tuam suo prosequatur praesidio, fidentes munus Tuum cunctis illis praesentibus optime esse cessurum.

Libenti ergo animo Benedictionem Nostram Apostolicam, supernorum donorum nuntiam, Tibi deferri largiter volumus, quam cum omnibus ibi adstantibus communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana