Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KUHARIC
ARCHIEPISCOPO EMERITO ZAGREBIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Kuharic

Archiepiscopo emerito Zagrebiensi

Claram mox aliam anniversariam vitae operaeque Romanae Ecclesiae memoriam tua in Croatiae patria, Venerabilis Frater Noster, concelebrare mense Septembri licebit, cum octingentesimus quinquagesimus commemorabitur annus, ex quo ecclesialis communitas Pharensis provido nimirum Decessoris Nostri consilio condita est solideque constituta. Cum vero iucundas sane colamus populi tui recordationes singulorumque gregum, adesse quodammodo ipsi praesentes cupimus Nostraque voce ac salutatione non tantum recreare ecclesiam Pharensem, verum universam Croatiae nationem, cui plurima adhuc reddidimus libenter peculiaris Nostrae benevolentiae testimonia nec non sollicitudinis de ventura ipsius prosperitate et perpetua pace. Sicut ergo in omnibus huius generis eventibus facere consuevimus, te ipsum, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Phari adsistere censemus sollemnibus eiusdem commemorationis postremisque conclusionis ritibus, die decimo quarto mensis Septembris. Nostram ideo personam gerens et Nostris pariter sensibus sententiisque usus gratulaberis ecclesiae Pharensi tot floris et vigoris catholici saecula; consolatoriam pro Nobis salutationem pronuntiabis; eventum ipsum memorabilem extollens adhortaberis ad fidelitatem similiter perennemque fidei et pietatis renovationem. Denique Apostolicam Nostram Benedictionem copiosorum posthac caelestium donorum auspicem, cum adstantibus pastoribus et religiosis et christifidelibus communicabis. Dum iam nunc de eiusdem celebrationis anniversariae utilitate spiritali ac salubritate in hominum salutem aeternam gaudemus, te fraterno animo admonemus ut haec cuncta tibi sic fidenter a Nobis credita officia accuratissime expleas sciasque Nos tecum illo tempore cumque tota communitate Pharensi coniunctum iri gratias omnium bonorum Largitori divino reddentes, pro dioecesi Pharensi posterum in saeculum pie precantes.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana &nbsp



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana