Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Gaudii simulque solacii causa est Nobis participatio eventuum per quos singulae Ecclesiae primordia fidei suae commemorant: cum eis enim Deum magnificamus, cuius sanctum Nomen et misericordia per saeculorum decursum prolatatur.

Certiores autem facti de proxima sollemni celebratione, qua catholica communitas Insulae Mauritii centesimum et quinquagesimum annum a constitutione dioecesis Portus Ludovici celebrabit, libenter gratulationem Nostram expromimus, in memoriam revocantes Venerabilem Fratrem Gulielmum Bernardum Allen Collier, O.S.B., primum eiusdem dioecesis Episcopum, qui assiduam missionalem operam ibidem navavit, una cum beato Iacobo Desiderato Laval.

Volenti igitur animo concedimus precibus Venerabilis Fratris Mauritii E. Piat, Episcopi Portus Ludovici, humiliter postulantis ut Patrem Purpuratum mittamus qui in tam sollemni et iucundo die illic inter populum Dei Nostram personam repraesentet Nostrumque ostendat affectum. Ad te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram vertimus, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione praees quemque missionali alacritate, pastorali prudentia, animarum studio novimus praeditum. Te igitur harum Litterarum virtute Missum Extraordinarium Nostrum destinamus ad celebrandam dioecesis Portus Ludovici constitutionis centesimam et quinquagesimam anniversariam memoriam die XXVI proximi mensis Octobris.

Tu, Venerabilis Frater Noster, partes Nostras ages, salutationem Nostram ac fausta omina omnibus ibi adstantibus significabis, Nostramque in eos dilectionem et benevolentiam atque liturgicis actionibus nomine Nostro praesidebis. Sacerdotes, religiosos et christifideles omnes cohortaberis ut suam fideliter vivant christianam vocationem, sese penitus missioni dedendo in plena cum proprio Episcopo communione (cfr Ecclesia in Africa, 97).

Scito Nos legationem tuam precibus comitaturos. Demum Benedictionem Apostolicam, propensae Nostrae voluntatis testem, peramanter tibi impertimus, quam cum omnibus faustas celebrationes participantibus liberaliter communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana