Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II 

EPISTULA DATA
MICHAELI S.R.E. CARDINALI GIORDANO,
ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Michaeli S.R.E. Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano

Ad singulos Sanctos viros, qui humanis religiosisque dotibus in vita refulserunt, ea referre licet Ioannis Apostoli verba: "Ille erat lucerna ardens et lucens" (Io 5, 35). Quos inter sane est adnumerandus S. Alfonsus Maria de Ligorio qui, studiosus Episcopus, clarus Ecclesiae Doctor atque pius Conditor Congregationis Sanctissimi Redemptoris, caelitus manu ductus, non solum operibus apostolicis, verum etiam doctrina vitaeque sanctimonia suo nostroque tempore excelluit. Fervidis enim virtutibus praeditus, animarum lumen vitaeque christianae magister exstitit et clarius in dies refulget, quem Nobis datum est saepe laudibus exornare, ac potissimum cum aliquot ante annos praesentes in urbe Paganis eius exuvias venerati sumus.

Ex eius natalibus tria iam saecula transiisse perhibentur eiusque religiosa familia sollemnem huius eventus commemorationem colere properat. Ad hanc enim celebrationem aeque accommodateque peragendam, dilectus Filius Pater Ioannes Emmanuel Lasso de la Vega, Supremus quondam Congregationis Moderator, totius familiae Alfonsianae vota excipiens, consilium cepit tantum eventum peculiari sollemnitate recolendi, qua de re a Nobis postulavit ut eminentem virum ecclesiastica dignitate constitutum illuc mitteremus ad Nostram personam sustinendam. Nos quidem, hanc anniversariam memoriam quodammodo participare volentes, illius piis desideriis ac postulationibus concedimus.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, ob praestantiam tuam et ob peculiarem cum illa communitate necessitudinem, cogitationem Nostram admovimus et animum, quem parem dignumque diiudicamus ad ministerium hoc commendabiliter explendum. Itaque, magnam tibi aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium renuntiamus ad illam agendam sollemnitatem, quae in urbe Paganis die XXIII mensis Novembris hoc anno MCMXCVII celebrabitur.

Omnibus quidem qui huic commemorationi intererunt cunctisque fidelibus salutationem, benevolentiam ac propensam Nostram voluntatem ostendes. Sacris ritibus Nostro praesidebis nomine. Et ut res ipsa postulaverit, de miris huius Sancti virtutibus loqueris ac praesertim de divina misericordia peccatoribus dispensanda, de sanctissimo Eucharistico fonte frequentando, de diuturno auxilio a Beata Maria Virgine implorando.

Omnibus tandem sodalibus familiae Alfonsianae cunctoque fideli populo Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et sincerum spiritalis prosperitatis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Octobris, anno Domini MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana &nbsp

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana