Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
AD IOSEPHUM SRE CARDINALEM TOMKO, CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTUM, QUINQUAGINTA
EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERALI

   

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Romana Ecclesia eiusque in primis Episcopus te ipsum, Venerabilis Frater Noster, faustissimo hoc consalutant amplexanturque tempore quo licebit nempe ac plane decebit tuum celebrare longinquum hic transactum fructuosissimi operis curriculum tuumque memorare multiplicium cumulum meritorum non modo erga Curiam Romanam, sed universali etiam de Dominico per terras disseminato grege.

Oculos enim Nostros ac plurimorum tui ipsius laudatorum in se convertit presbyteralis tuae ordinationis quinquagesimus natalis dies ideoque aureum Iubilaeum quod, Deo nimirum favente, in proximi mensis Martii incidet duodecimum diem. Nos autem, utpote qui et suo tibi tempore plenitudinem sacerdotii contulerimus episcopali in tua ordinatione et praecipuum obtinere te voluerimus locum Purpuratos inter Ecclesiae Catholicae Patres, ante reliquos omnes studiosam hanc perscribere tibi iuvat gratulationem de hac vitae tuae et operae sacrae memorabili meta.

Cum vero complura cogitamus munera illa, quae Decessores Nostri et Nos tibi concredidimus in Congregationibus Apostolicae huius Sedis, in Episcoporum Synodis, variis in pontificiis quoquoversus legationibus ac missionibus, studium sane sacerdotalis tui et altioris episcopalis operis extollendi hos quinquaginta annos augescit, quod haud necesse videtur esse singillatim his in Litteris recensere.

Omnem huius Apostolicae Sedis aestimationem publicam gratamque ad te deferimus, Venerabilis Frater Noster, optabili hac praebita Nobis opportunitate.

Anniversaria propterea haec sacerdotii tui memoria vehementer Divinum Pastorem precantes exoptamus ut penitus te recreet, Venerabilis Frater Noster, consentaneaque exhilaret consolatione cuncto de tuo pastorali ministerio. Memorando tuo die Martii duodecimo sic tecum proxime consociabimur uti in hac Epistula tecum simili collocuti sumus fraterna familiaritate. Gratulantes et salutantes grates divino beneficiorum Largitori tecum referemus de anteactis ministerii tui officiis petemusque ut posteri tibi plurimi profluenter decurrant anni in corporis animique firma valetudine, opitulante videlicet Apostolica Nostra Benedictione quam tibi ac tuis singulis amantissime has consignantes Litteras impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Februarii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

IOANNES PAULUS II

  

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana