Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
AD HYACINTHUM SRE CARDINALEM THIANDOUM,
ARCHIEPISCOPUM DAKARENSI, QUINQUAGINTA
EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERALI

 

Venerabili Fratri Nostro
Hyacintho SRE Cardinali Thiandoum
Archiepiscopo Dakarensi

Laetantis vehementer quidem animi Nostri sensus de te, Venerabilis Frater Noster, tuoque longinquo ministerio communicare hoc tempore praesertim cupimus valde non solum cum amatissima ipsa catholica communitate Dakarensi, ubi natus quondam et omne adhuc tuum sacerdotale atque episcopale opus exples, verum etiam cum tota patria Senegaliae tua, ubi probe novimus quanti ab universis aestimeris quantumque honoris et dignitatis ipsi Christo Iesu et eius in terris Ecclesiae hoc per complures annos conciliaveris.

Tertia enim Paschatis Dominica, XVIII mensis nempe Aprilis die, faustissime licebit plane, Deo largiente, ac decebit aureum presbyteratus tui concelebrari iubilaeum, eademque data opportunitate totum commemorari tuae sacrae industriae curriculum, unde tot sibi Dakarensis grex gratias caelestes certasque aeternae salutis commoditates percepit. Ihidem namque Iaudabiliter munibus sacerdotii tui perfunctus in paroeciis es et archidioecesis infructuosis operibus. Inibi pariter pastoris Ordinari stationem iam XXXVII continuos occupas annos.

Gratulari igitur tibi, Venerabilis Frater Noster, hunc vitae tuae honorificum iuvat. Nos eventum tuaque erga Christi fideles praedicare egregia merita, quae communiter undique agnoscuntur. Nec minorem sane laudationem participamus cum Parvulis Fratribus Iesu Caroli de Foucauld, quibus iam pridem nomen tuum studiose dedisti, quoniam et illis decorem magnum pastoralis tua actuositas attulit.

Quantumvis anni necessario progrediantur, optamus tamen ut haec presbyteratus tui anniversaria celebritas te salutaribus confirmet et consoletur in operibus pro Dei Populo tua in regione, quin immo tota in Conferentia Episcoporum Africae cui sodalis et praeses ipse tam diligenter serviisti. Precamur nimirum intenti ut meritorum tuorum reddatur tibi uberrima remuneratio Divino ab Pastore illo qui bonorum quoque pastorurum custos est ac tutor. Esto tibi salutatio haec fraterna Nostra affectus benevolentissimi Nostri erga te praeclara testificatio, sicut et Apostolica Nostra Benedictio his cum Litteris transmissa, ut sacerdotii tui iubilaeum quam iucundissimum tibi tuoque catholico populo contingat ac meritissimam afferat cunctis ex tuo diuturno ministerio consolationem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis februarii, nominationis tuae episcopalis anniversario, Domini anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

 IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana