Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ARCHIMANDRITAE AEMILIANO
FABBRICATORE EGUMENO,
EXARCO ORDINARIO MONASTERII EXARCICI
SANCTA MARIAE CRYPTAE FERRATAE

    

Reverendissimo Patri
Archimandritae Aemiliano Fabbricatore
Egumeno Exarcho Ordinario Monasterii Exarchici
Sanctae Mariae Cryptae Ferratae

Perpetua illa perque profunda pietas, qua erga sanctissimam Iesu Christi ferimur Matrem, haud sane Nos sinit ullam maiorem eius praeterire celebrationem publicamve commemorationem. Quin immo quo saepius cognovimus nomen ipsius honoremque per Ecclesiam excoli, eo vehementius quidem et intus laetamur et celebrantibus ipsis veluti praesentes adesse cupimus.

Singulari propterea elati sumus gaudio, cum inter alia urbis Romanae iubilaria sollemnia accepissemus simili affectu in vestro Marialis nominis coenobio mox alium Genetricis beatae titulum dignam accepturum esse venerationem videlicet Nativitatis ipsius hoc anno in pervigilio incohandam eiusdem sollemnitatis.

Hanc nimirum ob causam inter vos Venerabilem Fratrem Nostrum Achillem Silvestrini illorum rituum tempore personam vere Nostram gerere voluimus neque illud tamen satis cum haberemus, has addere placuit Litteras tamquam e manibus Nostris traditas, quibus et gratulari studemus huius praestabilis celebrationis auctoribus omnibusque participibus et Nostram consensionem testificari atque communem affectionem.

Quantum quidem possumus hortamur ut illuminatus Mariae Matris nostrae cultus in Christifidelium omnium animis roboretur, ut inde catholica vita et opera abunde nutriatur, ut denique universale Ecclesiae Magnum Iubilaeum hoc modo a coenobio Sanctae Mariae Cryptae Ferratae uberem fructum et impulsum recepisse videatur. Comitetur celebrantes Mariae Nativitatis omnes illic Benedictio Nostra Apostolica, veluti meritorum praemium ac novorum inceptorum Marialium incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana