Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GEORGIO ARTURO S.R.E.
CARDINALI MEDINA EST
ÉVEZ,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

   

Venerabili Fratri Nostro
GEORGIO ARTURO S. R. E. Cardinali MEDINA ESTÉVEZ
Praefecto Congregationis
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

Iucundorum memores Nos eventuum, quos illic olim sumus praesentes experti necnon sermonum utilissimorum, quos cum Fratribus Episcopis habuimus aliisque sacris pastoribus et christifidelibus ipsis Ecclesiae Catholicae in Venetiola cogitamus hodie haud minore animi pastoralis Nostri intentione ac sollicitudine salutarem celebrationem "Concilii Plenarii Venetiolae" quae, Deo dante, iam appropinquat.

Minime Nos praeterit quanto tot hominum actuosorum studio praecipuus hic eventus in vita eiusdem Ecclesiae sit excogitatus ac praeparatus, quam alte operam posthac pastoralem singularum communitatum decreta lucida eius affectura sint proximis scilicet hinc annis, qualem denique curam omnium undique participum adeo excellens opus mereatur, quin immo et deposcat.

Licet vigiles ex longinquo omnia momenta huius "Concilii Plenarii" sectaturi pro Nostro officio simus, volumus personam etiam Nostram veluti in conspectu ab omnibus ibi perspici adstantibus Nostramque sententiam ac mentem super cunctis tractandis inibi argumentis clare percipi. Idoneum idcirco destinare sensuum Nostrorum interpretem cupimus, qui in sollemnitate Christi Regis hoc anno, die nempe vicesimo sexto huius mensis Novembris, pro Nobis Nostraque ex auctoritate praesit ipsi huic illustri inaugurando Venetiolae Plenario Concilio. Nec quemquam sane paratiorem esse arbitramur aptioremve temet ipso, Venerabilis Frater Noster, quem ideo talia ad sollemnia fidenter harum Litterarum virtute Missum Nostrum Extraordinarium designemus et illuc demandemus.

Intereris igitur pro Nobis tu atque graviter item interloqueris momentum maximum inculcans deliberationum, quibus ventura Ecclesiae aetas eandem apud Nationem dilectam perpendetur et procurabitur, quibus rationes inter civitatem et communitatem ecclesialem statuentur, quibus multiplices difficultates mutatis e rerum condicionibus coortae ponderabuntur, quibus omnium Pastorum sacrorum confirmabuntur animi Evangeliique praeconum, quibus efficacissima demum consilia de omni ecclesialis vitae provincia capientur secundum immotam profecto fidelitatem erga doctrinam disciplinamque Ecclesiae, prout illuminatur praesertim in Concilii Vaticani Secundi documentis atque decretis ad idem exsequendum Concilium, tum etiam recentioribus illorum observationibus.

Dum omnes singillatim cohortamur in Domino moderatores et huius Concilii Plenarii actores ut omnia maxima cum diligentia examinent et latissimam inter se custodiant concordiam, necessaria divini Pastoris ipsius lumina ac robora iis adprecamur per Apostolicam Benedictionem Nostram quam eo die ac tempore tu, Venerabilis Frater Noster, una cum ferventissima salutatione atque gratulatione Nostra hoc de eventu luculenter pronuntiabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Novembris, anno Iubilaei Magni MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana