Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES CONCLUSIVAS CENTENARII IN RUADENSI NATIONIS
 

Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY

Saecularis iam appetit memoria ex quo ad Ruandenses regiones optatus Evangelii nuntius feliciter allatus est Dominique salus ac beneficia hominibus illis subministrari coepta sunt alacrem quidem per missionariorum operam, qui in gentes studio incensi, libenter longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque spiritale auxilium ibidem incolis laturi.

Maxime ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei tantum memoriam repetendi, verum homines ad ferventiora religionis opera, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis ob oculos habitis exemplis, incitandi.

Ipso igitur iuvante Domino, mensis Februarii VIII die Kigaliensi in urbe sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione centesima anniversaria commemoratio, cui finem, praestabile veluti fastigium, Unitatis Reconciliationisque argumentum imponet. Compluribus inibi in locis antehac varii Ecclesiae coetus Magnum Iubilaeum perquam opportune celebrarunt, quae res digna habetur comparatio ad insignem hunc eventum agendum.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque absolvatur, Ruandensis Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cum saepe alias nunc potissimum decurrimus, praestabile hoc ministerium tibimet committentes. Itaque permagna moti affectione, te MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis animi Nostri affectionem ostendes, cum quamvis longo locorum intervallo separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Ianuarii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

           

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana