Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE,
PONTIFICII CONSILII
PRO DIALOGO INTER RELIGIONES
PRAESIDI
 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali ARINZE
Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Presidi

Vicesimo incipiente saeculo a Christi ortu salutiferum Evangelii verbum ad Malavienses pervenit gentes, quae quidem gaudentes animo illud receperunt. Bonum nuntium humum illic invenit aptum, nosque iam copiosos illius primae evangelizationis contemplamur fructus. Iure ergo etiam de illa Christifidelium parte in Malavio licet Nos asseverare, quod scripsimus: "Pro Ecclesiae Africanae ingenti incremento his proximis centum annis, coram sanctitatis fructibus qui inde obvenerunt, una dumtaxat interpretatio exhibetur: haec omnia Dei donum sunt" (Ecclesia in Africa, 34).

Certiores facti de sollemni celebratione huiusmodi eventus, Nos summa cum animi consolatione cogitamus universam catholicam communitatem Malaviensem, ac praecipue sacros Praesules illius portionis Ecclesiae, qui postxemo die Dominico proximi mensis Iulii simul convenient Eucharistiam oblaturi Deo Patri per eius unicum Filium in Spiritu Sancto.

Quo vero participata Nostra gratulatio de praeterito opere, laetitia de eiusmodi memorabili vitae ecclesialis evéntu, atque cohortatio de futura evangelizationis prosequendae industrìa clarius ac luculentius inter sacra ibidem emineant sollemnia, te, Venerabilis Frater Noster, harum litterarum virtute Missum Extraordinarium Nostrum destinamus ad honorandam centenariam Ecclesiae Malaviensis evangelizationis commemorationem, quae fiet die XXVIII proximi mensis Iulii. Tu quidem, qui antea tuam nativam diu rexisti Onitshanam archidioecesim, nunc vero iam sedecim annos Praésidis Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones fungeris munere, Nobis peraptus videris ad hanc honorificam explendam missionem.

Pro Nobis illic adstabis, immo praesidebis liturgicis sacris, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum ac opportunitatem renovandi missionalem fervorem, benevolentiam pariter Nostram testaberis erga florentem omnem illam ecclesialem communitatem.

Beata Virgo Maria Apostolorum Regina sit Tibi, Venerabilis Frater Noster, auxilium et firmamentum: Nos Eam enixe deprecabimur ut filios congregatos propitia conspiciat, uberrima consolatione impleat novumque Regni Dei dilatandi det ardorem. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde Tibi impertimus, quam cum omnibus praesentibus participabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iunii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana