Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IACOBO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI STAFFORD
PONTIFICI CONSILII PRO LAICIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
IACOBO FRANCISCO S.R.E. Cardinali STAFFORD
Pontificii Consilii pro Laicis Praesidi

Cogitantes Nos Sacrarum Litterarum verba a Iesu Christo repetita "Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus" (Mc 11,17) mentem libenter etiam convertimus ad clerum populumque fidelem Angelopolitanum, quibus et gaudio erit et honori proximo mense Septembri novam inaugurare cathedralem aedem iam fere centum annos destinatam ac tandem aliquando consummatam.

Quamquam loquente Iesu: "Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet" (Mt 8,20), Nos tamen laetamur de honore ipsi Deo eiusque Matri Angelorum appellatae tributo per aedes has ita devotas.

Ne vero abesse ullo modo videamur sollemnibus illis, temetipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis adsistere iubemus tamquam MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM ritibus sacris iis, qui die II mensis Septembris in urbe Angelorum in California peragentur, cum salutationem Nostram universis adstantibus pronuntiabis atque Apostolicam Benedictionem largiter imperties, ut nova cathedralis aedes quam plurimum conferre ad fidem rectam augendam pietatemque solidam firmandam valeat.

Ex Arce Gandulfi, die XX mensis Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

IOANNES PAULUS  PP. II

  

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana