IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SHOTTE,
SYNODI EPISCOPORUM SECRETARIO GENERALI
Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. Cardinali SCHOTTE,
C.I.C.M., Synodi Episcoporum Secretario Generali
Praestantiora singularum communitatum ecclesiarum eventa a Nobis semper merentur obtinentque maiorem quandam considerationem ac propterea diligentiorem curam pastoralem.
Huiusmodi brevi tempore afficiet Ecclesiam Nederlandicam eventus, cum nempe VII die mensis Iunii Episcopi ceterique Pastores et Christifideles Traiecti festivitatem grati animi instituent atque opportunitatem etiam in posteros annos propter centesimum quinquagesimum felicissime exactum annum, ex quo tempore Decessor Noster Beatus Pius IX eadem de Ecclesia opportunissimum cepit consilium.
Visum est enim Ei hierarchiam episcopalem inibi revocare et restaurare anno MDCCCLIII, qua sententia nihil fere salubrius fieri potuit, cum inde nova nascitura esset eiusdem communitatis prosperitas firmitasque. Merito igitur haec concelebrabitur anniversaria memoria suam ob excellentiam reique ipsius dignitatem.
Cum Fratribus autem Nederlandicis Episcopis nec non Christifidelibus singulis etiam procul consociabimur laetantes praeterito de tempore atque hortantes ut spiritales fructus percipiantur posthac eadem de occasione.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis praesens adstabis Nostraque voce ac mente laetitiam Nostram comprobabis veluti Missus Extraordinarius Noster quem his Litteris fidenter Te ac libenter nominamus, ut VII Iunii mensis die centesimum quinquagesimum annum a redintegrata hierachia episcopali in Nederlandia communiter celebres ea cum communitate ecclesiali quam optime cognovisti et quacum familiariter iam diutius agis.
Apostolicam Nostram Benedictionem eodem tempore imperties tamquam pignus renovatae alacritatis catholica in fide vivenda, Ecclesia ipsa magis etiam diligenda, fidelitate erga Petri Successorem altius persequenda.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Maii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana