Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CORMAC S.R.E. CARDINALI
MURPHY-O'CONNOR
ARCHIEPISCOPO VESTMONASTERIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
CORMAC S.R.E. Cardinali MURPHY–O’CONNOR
Archiepiscopo Vestmonasteriensi

Quinquagesima feliciter recurrente anniversaria memoria constitutionis dioecesis Holmiensis, omnis catholica Suetiae communitas magnopere laetatur Deoque imo ex corde grata laudis cantica promit pro universis bonitatis eius ineffabilibus donis.

Certiores facti de sollemni celebratione huius eventus, Nos summa cum animi consolatione cum sacris pastoribus coniungimur et christifidelibus illic degentibus, atque cupimus animum iis addere Nostramque benevolentiam spiritalemque necessitudinem manifestare.

Quamobrem libenter sane accepimus postulatum Venerabilis Fratris Andreae Arborelius, O.C.D., Episcopi Holmiensis, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus te hanc Legationem optime esse exsecuturum, quem ipse in petitione sua suasit. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad aurei dioecesis Holmiensis iubilaei celebrationem die XII proximi mensis Octobris Holmiae in cathedrali ecclesia sancti Erici sollemniter agendam.

Hac etiam data occasione placet Nobis memorare Venerabilem Fratrem Ioannem Evangelistam Ericum Müller, a Decessore Nostro ven. me. Pio XII constitutum illius Sedis primum Episcopum, cuius studium prudensque navitas huic communitati haud parum profuit.

In hac honorifica explenda missione pro Nobis illic adstabis, immo sacris liturgicis praesidebis, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga dilectam ecclesialem illam communitatem, auctoritates civiles omnesque aliorum confessionum vel religionum praesentes sodales Nostro nomine comiter salutabis.

Episcopum, religiosos viros mulieresque et christifideles Holmiensis Ecclesiae totamque Suetiae nobilem Nationem ferventer commendamus intercessioni Beatae Mariae Virginis, Reginae Sacratissimi Rosarii, sanctae Brigidae, Europae Patronae, necnon sancti Erici IX, illius populi praeclari Regis. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, quam cum omnibus praesentibus participabis.

Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Septembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana