Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRANDUM X CENTENARIUM AB ELECTIONE IULII II

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Magnopere laetamur quod quingentesima memoria anniversaria Iulii II ad Cathedram Petri electionis hoc Novembri mense convenienter in patria ipsius Savonensi commemorabitur, quo tempore etiam plurima recensebuntur administrationis eius pontificiae monumenta.

Cotidie enim fere in aliquod incurrimus Pontificis Iulii II opus: Petrianam Basilicam, veluti sepulcrale monumentum, opibus Christifidelium libenter incohatam, sacellum Sixtinum miro consilio eiusque iussu a Michaelangelo exornatum, conclavia iuxta arte singulari a Raphaele illustrata, Moysen nuper renovatum, iura Ecclesiae vehementer in Italia vindicata, artes litterasque firmiter praedicatas, pro Ecclesiae reformatione sententias prolatas. Haec et alia pontificatus Iulii II merita Savone sollemniter recolentur exeunte hoc mense.

Nos igitur gestientes ritibus illis interesse, die tricesimo huius mensis, ac Nostras diligenter conferre ad commemorationem partes te ipsum, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum nominamus libentes, ne quid memoriae illius Pontificis desit dignitatis decorisve. Tu enim bene novisti eminens ministerium ab hoc Nostro praeclaro Decessore praebitum, ac simul artis coniungeris vinculis cum Liguriae terra, in qua Iulius II est ortus. Aderis ergo pro Nobis ac participes singillatim Nostro pariter nomine salutabis, praesertim Episcopum et presbyteros dioecesis Savonensis-Naulensis necnon omnes auctoritates praesentes cunctosque fideles, ut humanitatis pietatisque fructus inde percipiantur uberrimi.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Novembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana