Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

EUROPAE ORIENTALIS

PONTIFICIA COMMISSIO “PRO RUSSIA”
IN COMMISSIONEM INTERDICASTERIALEM STABILEM
PRO ECCLESIA IN EUROPA ORIENTALI IMMUTATUR

 

Europae Orientalis fidelium solliciti, demutatis condicionibus aequare properamus Commissionem “Pro Russia”, probe intellegentes amplius cum pristino proposito non congruere rationes quae suaserunt ut ipsa Commissio conderetur. Decessor quidem Noster Pius PP. XI, recolendae recordationis, curam sedulo adhibuit pastoralem iis qui Russiam incolebant vel iis qui de patria demigraverant. Hanc propter causam anno mcmxxv Commissionem “Pro Russia” condidit, cuius statum exinde reddidit sui iuris motu proprio “Inde ab Inito Pontificatu”, die vi mensis Aprilis MCMXXX (Cfr. PII XI Inde ab Inito Pontificatu, die 6 apr. 1930: AAS 22 (1930) 153 s.). Per hanc autem Commissionem, Apostolica Sedes catholicos illarum regionum tuita est, qui in persecutionibus fidem vivere sunt coacti, dum spes subibat animum, Deo uno tempus noscente, fore ut catholica Ecclesia in eorum patria renovatum florem experiretur.

Recentiores Orientalis Europae eventus effecerunt ut catholicae communitates restituerentur eaedemque sese libere explicarentur. His tamen in novis condicionibus danda est opera, ut communitates illae sustineantur et solidentur, ipsaeque altius radices in patrio solo agant, simulque cum ceteris catholicis communitatibus per orbem terrarum communionem instituant.

Quapropter Apostolica Nostra usi auctoritate, de consilio Venerabilis Fratris Nostri Angeli S.R.E. Cardinalis Sodano, Secretarii Status, aeque ac Excellentissimi Domini Ioannis Ludovici Tauran, ipsius Commissionis “Pro Russia” Praesidis, motu proprio ac certa scientia finem facimus eiusdem Pontificiae Commissionis “Pro Russia”, dum videlicet gratias Deo persolvimus de omnibus bonis quae ipsa Ecclesiae attulit compluribusque fidelibus, Russis origine, per septem fere decennia, atque grates simul omnibus habemus, quotquot hos annos acerbos ipsi gravi muneri explendo adlaboraverunt. Eodem tempore Nos, ad normam Constitutionis Apostolicae “Pastor Bonus” (IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, art. 21 § 2), Commissionem Interdicasterialem Stabilem pro Ecclesia in Europa Orientali condimus, cuius proposita et structura erunt quae sequuntur:

– Commissio, quam diximus, sollicita erit de Ecclesiis tum Latini tum Orientalis ritus, quae exsistunt in territoriis Europae olim communistarum regimini subiectis, idcirco attinet ad omnes Nationes quae ad quondam Res publicas Foederatas Socialisticas Sovieticas pertinebant, Asia inclusa, atque secundo loco, quantum est necesse, ad ceteras nationes Europae orientalis.

– Commissionis autem erit catholicae Ecclesiae apostolicam missionem provehere in omnibus operibus, et pariter obsecundare oecumenico dialogo cum orthodoxis cumque aliis orientalis traditionis Ecclesiis. Operam igitur dabit Commissio ut constans sit consuetudo cum variis catholicis institutionibus quae iam diu opem ferunt communitatibus catholicis in Europa orientali, sive ut earum labores componantur sive ut ipsae novam concitationem adipiscantur.

– Commissionem Interdicasterialem praesidebit Eminentissimus Cardinalis Secretarius Status, cui, veluti membra, nectuntur Secretarius sectionis de rationibus cum Civitatibus, Secretarii Congregationum pro Ecclesiis Orientalibus, pro Clericis, pro Institutis Vitae consecratae et Societatibus Vitae apostolicae, Secretarius Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam et Subsecretarius sectionis de rationibus cum Civitatibus.

Quaecumque vero a Nobis, hisce Litteris motu proprio datis, statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana