Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

VITAE MYSTERIUM

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

QUIBUS PONTIFICIA ACADEMIA PRO VITA CONSTITUITUR

 

1. Vitae mysterium, hominis potissimum, magis magisque intentum animum allicit studiosorum virorum, qui miris vestigationibus concitantur amplos fructus prospectantibus, quas scientiae technicaeque artis progressus cotidie eis praebet. Nova condicio, dum singulares quasdam dat facultates sese interponendi in ipsius vitae fontes et capita, multiplices etiam insuetas moralis ordinis quaestiones exhibet, quas homo neglegere nequit, quin in periculum incidat ne irreparabiliter forsitan aberret.

Hac de re sibi conscia Ecclesia, quae per Christi mandatum praestat ministerium illuminandi hominum conscientiam de moralibus necessitatibus quae ex eorum natura effluunt, “postquam comperta habet elementa quae investigationibus scientificis et re technica suppeditantur, ipsa, vi muneris evangelici officiique apostolici, moralem intendit proponere doctrinam, quae cum personae dignitate cumque eius integra vocatione congruat” (Congr. pro Doctrina Fidei, Donum Vitae, 1). Hoc potissimum premit hac nostra aetate, si perpenditur quod “Ecclesia cum quamcumque vitam amore ac magnanimitate recipit humanam, praesertim si de debilibus agitur vel aegris, hodie aspectum exequitur fundamentalem suae missionis, quae eo vel magis necessaria effecta est quanto praevalentior "cultura mortis" facta est” (Ioannis Pauli PP. II, Christifideles laici, 38).

2. Complura iam saecula in valetudinis provincia operatur Ecclesia, quae nonnumquam Civitatum actiones antecepit. Per adiutricem pastoralemque navitatem ipsa pergit enuntiare “Evangelium vitae” in mutabilibus culturalibusque historiae condicionibus, illam adhibendo disciplinam, quae veritatis evangelicae fidem servet ac pariter in “signa temporum” intendat. In sanitatis ambitu ipsa praesertim animadvertit necessitatem penitus perspiciendi in singulas cognitiones pro hominis vita, ut, ubicumque technica ratio quidquam explorate absoluteque explicare nequeat, ibi “caritatis lex” patefiat. Haec Lex sane quae cunctam eius missionariam actionem imbuit, ipsamque clarius aptiusque compellit ad enuntiandum praeconium Christi, qui venit ut vitam habeant et abundantius habeant (Io. 10, 10).

3. Die XI mensis Februarii anno MCMLXXXV Nos instituentes Pontificiam Commissionem, nunc Pontificium Consilium de Apostolatu pro valetudinis Administris, inter proposita posuimus “explanare, tueri atque diffundere Ecclesiae doctrinas de rebus sanitatis earumque fovere ingressionem in actionem ad salutem pertinentem” (Ioannis Pauli PP. II, Dolentium Hominum, 6). Quae huius supra memorati Dicasterii proposita Constitutione Apostolica “Pastor Bonus” sunt confirmata (Eiusdem, Pastor Bonus, 153). Id requirit ut omnes valetudinis administri de re morali deque bioëthicis rationibus convenienter instituantur (Synodi Episcoporum Europae 1991, Declaratio, 10), ut aperte ostendatur scientiam technicamque, quae humanae personae eiusque praecipuis iuribus inservire debent, totum hominis bonum iuvare et divinum salutis mysterium complere (Gaudium et Spes, 35).

4. Quod attinet ad haec optata capienda, postquam sententias praecipuorum pro valetudinis apostolatu administrorum collegimus, probe scientes Ecclesiam, vitae famulando, necessario cum scientia concurrere debere (Patrum Conc. Oecum. Vat. II, Nuntius quibusdam hominum ordinibus dati: «Ad homines doctrinae scientiaeque», die 8 dec. 1965) hoc Motu proprio “Pontificiam Academiam pro Vita” constituimus, quae secundum Statuta est sui iuris. Ipsa tamen arte cum “Pontificio Consilio de Apostolatu pro Valetudinis Administris” iungitur atque iunctim operatur. Eius erit peculiare officium perscrutari, docere et instruere circa praecipuas quaestiones ad biomedicinam adque iura pertinentes, quae vitam provehendam et tuendam respiciunt, quaeque potissimum cum morali christiana et Ecclesiae Magisterii praescriptis necessitudinem habent.

5. Pontificiae Academiae pro Vita, quae sedem in urbe Vaticana habebit, moderabitur a nobis nominatus Praeses, cui subsidium dabunt Consilium atque ecclesiasticus Consiliarius.

Pontificiae Academiae Praesidis erit Coetum convocare, eius actionem concitare, annua proposita comprobare, administrationi invigilare, ad Statutorum normam ab Apostolica Sede comprobandorum.

Academiae Participes, a Nobis designati, partes sustinebunt in variis provinciis biomedicae scientiae necnon illarum scientiarum quae artius causam contingunt vitae promovendae et tutandae.

Participes insuper etiam per epistularum commercium praevideri poterunt.

6. Divinum auxilium in novae Academiae operam devocantes, cuius navitatem perstudiose sectabimur, grato animo cunctis eiusdem Sodalibus et Sociis atque iis quotquot operam sunt daturi ut hoc inceptum quam optimum habeat exitum, Benedictionem Apostolicam elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis februarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana