Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD ABBATES PRIORES BENEDECTINIS ORDINIS

Die XXVI mensis Septembris, anno Domini MCMLXXXVIII

 

Venerabilis Abbas Primas,
veneratique Abbates Prioresque Benedictini,

Quam bonum vere est quamque iucundum non solum fratres habitare in unum, quem ad modum Benedictus Pater vester mirabili sapientia praestituit vobis, sed etiam eosdem fratres conspirare in unum — in unum scilicet vitae suae propositum melius comprehendendum, vehementius diligendum, plenius exsequendum!

Attamen non minus Nobis gratum est atque iucundum in conspectu Nostro vos singulos conspicere et humanissimis quidem vocibus consalutare, quoniam probe cognovimus quanto cum Ordinis vestri amore quantoque solidarum traditionum vestrarum studio proximis his diebus opiniones vestras atque experientias vitae Benedictinae per orbem terrarum inter vos aperte illustraveritis.

Laudabiliter enim et acriter vias in Spiritu Sancto quaesivistis atque etiam prudenter rationes optimas perscrutati estis, quibus nempe praeclarissima vocatio vestra Benedictina saecularisque institutio quam efficacissime possit hac ipsa nostra aetate servire tum evangelico Christi nuntio in primis, tum recentissimi Concilii illuminato prorsus ductui, tum augescentibus in dies pastoralibus temporum nostrorum necessitatibus.

Plane intellegimus ac vobiscum consentimus — quam difficile hoc iter sit et negotium, quantam dexteritatem hoc nobile profecto opus postulet. Sed interea non desistendum esse putamus; verum — Spiritu Sancto ducente — constanter insistendum. A providentissimo padre legifero vestro Benedicto commendata studiose amanterque concredita vobis “lectio divina” mentes vestras illustrabit, voluntatesque confirmabit in vita vestra Benedictina hodie interpretanda et utiliter aestimanda.

Ecclesialis communitas catholica a vobis vestrisque sodalibus per terras illius Confoederationis exspectat simulque flagitat luculentum fraternae consortionis monasticae exemplum, liturgiae sacrae ad veram Ecclesiae mentem diligentissimum, cultum, studiorum humanorum adsiduam curam. Sacrae Scripturae libri, et Patres Ecclesiae tam Orientis quam Occidentis, et linguae Graecae et Latinae, vobis potissimum sunt pervestigandi, unde solidas doctrinas ac traditiones in totius Ecclesiae usum haurire pergatis. Hinc etiam apostolica vestra industria in paroeciis, in scholis, in missionibus sacris non distabit a vocatione vestra Benedictina; sed ex contrario prosperabitur et complebitur, si, ex sanissimis traditionis vestrae fontibus, cotidie acceperitis nutrimentum ac lumen, incitamentum ac solamen.

Haec sensa et cogitata Nostra vobiscum cupivimus breviter sincereque communicare, tam singulari Nobis oblata hac opportunitate. Vobis ex animo confidimus; vobis ex longinquo etiam posthac aderimus. De prorogato muneris proprii tempore gratulamur Abbati vestro Primati hic Nobiscum adstanti, cui prosperrimum operis curriculum precantes exoptamus. Vobis vero singulis, quos iterum libenter salutamus, communitatum vestrarum quam maximum precamur florem spiritalemque vigorem.

Utinam animis nostris semper cantu illo Gregoriano, de cuius cotidiano usu vos merito gloriamini, cantare valeamus “Te Deum laudamus” ob talium congressuum vestrorum felicissimum effectum, adiuvante etiam Apostolica Nostra Benedictione, quam simul praesentibus vobis, simul domibus universis vestris amantissime in Domino dilargimur.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana