Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBEROPOLITANAE*
(MUILAËNSIS)

A LIBEROPOLITANA ARCHIDIOISCESI
QUAEDAM TERRITORIA DISTRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
« MUILAËNSIS » NOMINE.
 

Cum sit omnis nova dioecesis nova christianae religionis fons et origo, a qua ceu capite et principio splendidissimum manat divinae sapientiae iubar, in lucem atque salutem populorum, ideo cuiuslibet Ecclesiae constitutio tum im Christi fidelium utilitates cedit, tum fit Nobis, summam totius Ecclesiae habentibus, sincerae causa laetitiae. Hanc ob rem, libenti sane animo consilia S. Congregationis Fidei Propagandae accipienda esse arbitramur, cui visum est bene fieri, si Liberopolitana archidioecesi partita, alia ibi loci conderetur Ecclesia. Quae cum ita sint, sententia audita venerabilis Fratris Marcelli Lefebvre, Archiepiscopi Dakarensis, eiusdemque in Africa Gallica Apostolici Delegati, itemque Ioannis Hieronymi Adam, Archiepiscopi Liberopolitani, consensum supplentes eorum, qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Liberopolitana totum territorium distrahimus, quod regiones civiles de Haut-Ogoouè, de Ogoouè-Lolo, de Ngouniè, et de Ngouniè - Nyanga complectitur, idque in formam novae dioecesis redigimus, Muilaënsis appellandae, atque Sodalibus Congregationis a Spiritu Sancto concredendae. Quos vehementer hortamur ut nulli parcant labori nullaque flectantur difficultate, ut Christi regni fines proferant. Nova Ecclesia omnia iura habebit quae dioecesibus competunt, itemque eius Antistes; qui praeterea etiam onera sustinebit sacris Praesulibus aequali dignitate pollentibus propria. Inter onera vero hoc memorare placet esse videlicet eum una cum sua dioecesi metropolitanae Sedi Liberopolitanae suffraganeos, quamvis pergant esse S. Congregationi Fidei Propagandae obnoxii. Caput dioecesis erit civitas vulgari sermone Muila cognominata, in qua Episcopus sedem suae potestatis collocabit, cathedra episcopalis magìsterii in tempio constituta S. Martini, in eadem urbe. Cnret sacer Praesul novae Sedis ut Seminarium saltem elementarium struat pueris excipiendis quos suavissima Spiritus Sancti gratia ad sacerdotium ineundum invitaverit. Quod ad normas S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus fiat, atque secundum leges iuris communis. Item Collegium Canonicorum condat, cuius creatio si ad praesens impossibilis evadat, consultores dioecesanos eligi studeat, quorum consilio atque opera fruatur. Mensa episcopalis efficietur: populi collationibus, Curiae fructibus, bonorum parte quae dìoecesi obveniet, facta divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. Omnia praeterea documenta et acta, quae circumscriptionem hanc respiciant, ad eius Curiam mittantur; ibique religiose in tabulario rerum religiosarum serventur. Ceterum, haec quae mandavimus ad effectum adduci studebit venerabilis Frater Marcellus Lefebvre, cuius supra meminimus, factis potestatibus ad id necessariis, quas poterit etiam cuilibet viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Qui vero rem perfecerit, is documenta exarari iubebit, eorumque exempla sincere conscripta ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempore Delegationi Apostolicae in Africa Gallica praesit, huic onus facimus eadem praestandi. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Hannibal Ferretti, Prot. Apost.
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. C, n.1.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 410-412.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana