Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« CUI DATUM »*

S. IOSEPH, SPONSUS BEATAE MARIAE VIRGINIS,
PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS
DIOECESIS TAPACOLENSIS CONSTITUITUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Cui datum fuit Divinum Redemptorem Almamque Deiparam custodire atque tueri, Sanctum Ioseph sacerdotes omnes, piae sodalitates et universus populus fidelis, praeeunte Venerabili Fratre Adolfo Hernández Hurtado, Episcopo, praecipuum caelestem Patronum dioecesis Tapacolensis, a Decessore Nostro imm. mem. Pio PP. XII, anno MCMLVII, constitutae, conspirantes elegerunt, ut valido se obtegeret praesidio remque catholicam ea in regione magnìs proveheret auctibus. Quod factum valde probamus, cum vehementer Nobis cordi sit, ut recens conditis dioecesibus quam uberrima copia adiumenti superni obveniat. Cum igitur idem Tapacolensis Ordinarius Nos rogasset, ut electionem illam Nostra auctoritate ratam haberemus, Nos precibus huiusmodi, utpote ex animi quoque Nostri sententia datis, libenter concedere statuimus. Quae cum ita sint, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Sponsum Beatae Mariae Virginis, praecipuum apud Deum caelestem Patronum totius dioecesis Tapacolensis confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, p. 693.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana