IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
« PLANTARIA NOVELLA »*
S. ISIDORUS AGRICOLA
IN PRAECIPUUM PATRONUM DIOECESIS
SANCTI ISIDORI IN ARGENTINA ELIGITUR.
Ad pepetuam rei memoriam. — Plantaria novella, recens videlicet constitutas dioeceses, expedit peculiari obtegi praesidio superno, quo laetioribus augescant incrementis amplioremque percipiant fructuum copiam. Recte igitur Venerabilis Frater Antonius M. Aguirre, Episcopus dioecesis Sancti Isidori in Argentina, anno MDCCCCLVII a Decessore Nostro ree. mem. Pio Pp. XII conditae, Nos rogavit, ut Sanctum Isidorum Agricolam suae iurisdictionis caelestem renuntiaremus Patronum. Clerum enim, pias sodalitates populumque fidelem habere piissimum hunc opificem suum Tutorem, ex quo ea dioecesis esset constituta, quae ab eodem appellaretur. Nos vero fore confisi, ut, hoc Coelite protegente, deprecante, res catholica ea in regione vigescat atque Christifideles ad optimam persequendam vitae rationem provocentur, votis huiusmodi libenti animo volumus obsecundare. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litteraram vi perpetuumque in modum Sanctum Isidorum Agricolam totius dioecesis Sancti Isidori in Argentina praecipuum apud Deum Patronum eligimus, facimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Maii, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
* AAS vol. LI, 1959, pp. 695-696.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana