Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

IUVENTUTIS PRAECEPTOREM

SANCTUS IOANNES BOSCO, CONFESSOR,
CAELESTIS PATRONUS CONSTITUITUR
OMNIUM COLUMBIANORUM IUVENUM TIRONUM OPIFICUM
 (VULGO «LOS APRENDICES COLOMBIANOS »)

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Iuventutis praeceptorem ac parentem eximium, Sanctum Ioannem Bosco, ii, qui, aetate florentes, ad gerenda munera artesque per vitae cursum exercendas se comparant, merito excolunt et venerantur. Quod pietatis studium magis cupiens accendere, proximus Decessor Noster Pius PP. XII, Litteris Apostolicis, die XVIII mensis Ianuarii anno MDCCCCLVIII sub anulo Piscatoris expeditis, omnes iuvenes tirones opifices Italicos eidem Sancto Caeliti devotos voluit. Atque ex animi quoque Nostri sententia contigit, ut lectissimi quidam viri e Columbiana Republica, ubi huiusmodi discipulorum societas, vulgo « SENA » appellata, legitime est constituta, preces ad Nos admoverent, ut Sanctum Ioannem Bosco suae nationis iuvenum artes condiscentium caelestem Patronum renuntiaremus. Haec igitur vota, Dilecti Mi Nostri Chrysanthi Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Luque, Bogotensis Archiepiscopi, commendatìone suffulta, libentissimo implentes animo, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioannem Bosco, Confessorem, omnium Columbianorum iuvenum tironum opificum, qui vulgo « los Aprendices Colombianos » nuncupantur, caelestem apud Deum Patronum eligimus, facimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotús

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana