IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
ROMANORUM PONTIFICUM
CATHEDRALIS ECCLESIA PREMISLIENSIS LATINORUM
BASILICAE MINORIS TITULO HONORIBUSQUE AUGETUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Romanorum Pontificum beneficio solet templis, quae religione, structurae genere, artificiosis operibus valde commendantur, peculiaris honor adiungi. In quibus numerum obtinet cathedralis ecclesia Premisliensis Latinorum, Sancto Ioanni Baptistae ac Beatae Mariae Virgini, Reginae Poloniae, sacra. Iamvero cultus Mariani sedes quaedam eximia est, quandoquidem signum Dei Genetricis, aureo diademate anno MDCCLXVI ornatum, impensis ibi populi obsequiis colitur. Probatur praeterea ob molis amplitudinem, architectandi rationem, partim Gothicam, quam dicunt, partim a renatis artibus appellatam, et sacram supellectilem pretiosam, divinis aptam ritibus, qui a sacrorum administris splendide agi perhibentur. Cum vero hoc anno quintum condatur saeculum ab hoc principe tempio excitato, quod praeteritis temporibus Patriarchali Basilicae Lateranensi erat aggregatum, Venerabilis Frater Franciscus Barda, Episcopus Premisliensis Latinorum, Nos rogavit, ut sacram hanc aedem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Premisliensem Latinorum, Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae et Beatae Mariae Virginis, Reginae Poloniae, consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Ianuarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana