Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

EXPEDIT SANE

SANCTUS IOANNES BOSCO, CONF.,
DIOECESIS RIVADAVIAE PATRONUS
PRAECIPUUS RENUNTIATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Expedit sane dioeceses, quae Apostolicae Sedis providenti consilio recens sunt constitutae, peculiari Poveri praesidio superno, quo ampliora iis praebeantur incrementa populusque fidelis, qui earum finibus continetur, ad altiora confirmetur persequenda, passim serpentibus malis prohibeatur. Itaque ex animi quoque Nostri sententia Ordinarius dioecesis Rivadaviae, anno MDCCCCLVII conditae, Nos rogavit, ut Sanctum Ioannem Bosco iurisdictionis suae caelestem apud Deum renuntiaremus Patronum. Hic enim inclitus Caeles, quo incensus erat apostolico ardore, ad incolas eiusdem regionis olim miserat Evangelii nuntios, qui eos ad veritatem libertatemque filiorum Dei studiose perducerent. Itaque tanti viri memoria a populo, quem diximus, religiose colitur gratisque animis celebratur. Nos vero foce confisi, ut, Ioanne Bosco tuente, res catholica ea in dioeeesi suagnopere vigeseat, pr te, ibus huiusmodi libenter statuimus concedere. Quae cum ìta sint, Nos, e Sacrae Rituum Congregatìonìs consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Bosco, Confessorem, totius dioecesis Rivadaviae praecipuum apud Deum Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Februarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana