Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

APOSTOLICI MUNERIS

DELEGATIO APOSTOLICA IN SCANDIA ERIGITUR
PRO NORVEGIA, SUETIA, DANIA, FINNIA, ISLANDIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Apostolici muneris sarcina, Nostris imposita umeris, postulat, ut nomen christianum propagandum vel constabiliendum curemus omnibus in locis, maxime vero in iis regionibus, quae verae religionis sunt expertes et a Petri Cathedra, scilicet catholicae unitatis Sede, divulsae. Ad quod plurimum conferunt Apostolicae Legationes, quae e translaticio Romanorum Pontificum more variis in orbis terrarum partibus, pro rerum ac temporum opportunitate, sunt constitutae. Hac pastorali sollicitudine impulsis expedire Nobis visum est pro Civitatibus Europae Septemtrionalis, pro Norvegia nempe, Suetia, Dania, Finnia, Islandia, Apostolicam erigi Delegationem; e cuius sede, ut probe speramus, spiritualia commoda et incrementa in regiones easdem proficiscentur. Itaque, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Delegationem Apostolicam in Scandia constituimus, cuius iurisdictioni Norvegiam, Suetiam, Daniam, Finniam atque Islandiam subicimus, et sedem Codaniae, in urbe principe Regni Daniae, collocamus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nanc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex  nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Martii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana