IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIO BONAEQUE
MEDIOLANENSIS ARCHIEPISCOPUS « PRO TEMPORE »
CONSTITUITUR PATRONUS BIBLIOTHECAE AMBROSIANAE
Ad perpetuam rei memoriam. — Religio bonaeque artes ut proveherentur, praeclarum Ecclesiae lumen Fridericus Cardinalis Borromaeus, Mediolanensis Archiepiscopus, Ambrosianam Bibliothecam condidit, instruxit, locupletavit; quod opus temporum successu permagnis est auctum incrementis summaque ornatum claritudine, scilicet amplissima quaedam palaestra effectum, ubi homines doctrinis dediti, imprimis sacrorum administri, exercerent ingenia. Itaque ex hoc studiorum domicilio plurimi percepti sunt fructus ab ipsis veritatis cultoribus, plurima profecta commoda in christianam societatem ac litteratorum rem publicam. Sedes autem Apostolica, ingeniorum nobilium altrix, fautrix artium politiorum, Ambrosianam hanc doctrinarum veluti officinam praecipua benevolentia semper est prosecuta opportunisque confirmavit praesidiis. Cum igitur preces ad Nos essent admotae, ut eidem altiorum disciplinarum domicilio constitueremus Patronum, Nos, Decessorum Nostrorum tenentes institutum, qui sollemne habuerunt ad studiorum sedes vigilem propensumque convertere animum, iisdem supplicationibus libenter decrevimus obsecundare. Quod munus ei placuit mandari, qui pro tempore Ambrosianam Cathedram obtineret, eo vel magis, quod Paulus PP. V, Decessor Noster, curatores insignis huius Bibliothecae studio, auctoritati et gratiae Archiepiscopi Mediolanensis voluisset commendatos atque statuisset, ut singulis bienniis eandem pro potestate praesens ille inviseret. Quae cum ita sint, Nos certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, perpetuum in modum constituimus atque decernimus, ut Mediolanensis pro tempore !lrchiepiscopu,s sit Bibliothecae Ambrosianae Patronus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Martii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana