Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATI CAELITES

SANCTUS LAURENTIUS, MARTYR, ET SANCTUS ADALBERTUS,
 EPISCOPUS ET MARTYR, PRINCIPALES PATRONI,
SANCTUS AUTEM GEORGIUS, MARTYR, SECUNDARIUS
 PATRONUS DIOECESIS CULMENSIS ELIGUNTUR;
PRAETEREA SANCTUS BERNARDUS, ABBAS,
PRINCIPALIS PATRONUS PELPLINI,
URBIS EPISCOPALIS EIUSDEM DIOECESIS, DECLARATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Beati Caelites, qui ab his locis aerumnarum plenis in supernam patriam innumeris felicitatibus affiuentem, ob eximiae virtutis merita demigrarunt, a Sancta Matre Ecclesia Christifidelibus, in hac mortali vita versantibus, recte proponuntur ad imitandum, opportune constituuntur Patroni, quo facilius viatores iidem optatissimam illam metam contingere valeant. Quod sentiens, Venerabilis Frater Casimirus Iosephus Kowalski, Culmensis Episcopus, Nos adiit precibus, ut praeclarissima quaedam Ecclesiae lumina, Viros dicimus sanctimoniae laude illustres, qui sive dioecesis ipsius sive urbis episcopalis Patroni ab antiqua aetate haberentur colerenturque, caelestes earundem confirmaremus tutores. Quibus votis libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctos Laurentium, Martyrem, et Adalbertum, Episcopum et Martyrem, principales Patronos, atque Sanctum Georgium, Martyrem, secundarium Patronum dioecesis Culmensis, ac praeterea Sanctum Bernardum, Abbatem, principalem Patronum Pelplini, urbis episcopalis Culmensis eiusdem dioecesis, confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus et secundariis dioecesium necnon praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana