Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

DECET NOS

DELEGATIONI APOSTOLICAE «DE DAKAR»
NOVO TITULO « DELEGATIONIS APOSTOLICAE AFRICAE OCCIDENTALIS » INDITO, NOVI EIUS FINES CONSTITUUNTUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Decet Nos, pro Apostolici muneris magnitudine, ea omnia sollicito praestare studio, quae regimini gregis Dominici, in longinquis regionibus opera Evangelii praeconum feliciter angescentis, aptius conducere videantur. Propter mutatas igitur condiciones Africae, quae ad occidentem vergit, expedit novo ordine res ibi componi, scilicet Delegationem Apostolicam, abolito nomine «de Dakar», ab Africa Occidentali appellari, eiusque fines aliter constitui. Quae cum ita sint, Nos, audito Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro Sanctae Romanae Ecelesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacri Consilii nomini christiano propagando Pro-Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deqne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Delegationem Apostolicam, quae « de Dakar » ad praesens usque dicebatur, appellandam esse decernimus Delegationem Apostolicam Africae Occidentatis, eique has, Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxias, regiones subicimus, quae vulgo appellantur: « Sénégal, Haute Volta, Cöte d'Ivoire, Dahomey, Guinée, Mauritanie, Niger, Soudan, Togo, Ghana, Cambia, Sierra Leone ». Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, valiclas atque efficaces ingiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quid.quam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sancturn Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana