Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

EO INTENDENTES

NOMEN DELEGATIONIS APOSTOLICAE AFRICAE ORIENTALIS
 ET OCCIDENTALIS BRITANNICAE MUTATUR
EAQUE APPELLABITUR « DELEGATIO APOSTOLICA
 AFRICAE ORIENTALIS »: EIUS INSUPER FINES
NOVO ORDINE STATUUNTUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Eo intendentes, ut populi, reiectis superstitionis ethnicae tenebris, ad unius veri Dei notitiam eultumque traducantur et Ecelesiae, Fidei eustodi ac salutiferae Matri, aggregentur, sollicito studio ea praestamus, quae missionali operi provehendo moderandoque aptins conducere videantur. Quod ut in Africa propter mutatas rerum condiciones efficeretur, in animum induximus Delegationi Apostolicae, quae ab Africa Orientali et Occidentali Britannica appellabatur, novum nomen imponere eiusque fines accommodatiore constituere modo. Itaque, audito Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro Sanetne Romanae Ecelesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Pro-Praefecto, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harnm Litterarum vi decernimus ac definimus, ut Apostolica Delegatio Africae Orientalis et Occidentalis Britannicae in posterum appelletur Delegatio Apostolica Africae Orientalis, eidemque, Sacro Consilio nomini christiano propagarido obnoxiae, has regiones subicimus, quae vulgo vocantur Sudan, Kenya et Zanzibar, Uganda, Tanganika, North-Rhodesia, Nyassaland, Somalie Française et Seychelles ». Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad qnos spectant seu spectare poterunt, nune et in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nune et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, Scienter sive ignoranter attentari eontigerit.

Datum Romae, apud Sanetum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana