IOANNES PP. XXIII
EPISTULA APOSTOLICA
QUOD DILECTUM
AD VALERIANUM S. R. E. CARDINALEM GRACIAS, ARCHIEPISCOPUM BOMBAYENSEM,
ET AD CETEROS INDIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS,
QUINQUENNALEM CONVENTUM CELEBRATUROS.
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod Dilectum Filium Nostrum Gregorium Petrum Agagianian, Sacri Consilii Fidei Propagandae Praefectum, ad vos misimus quinquennalem Indiae Episcoporum Conventum celebraturos, id aperto testimonio ostendit, quanta paterni animi delectatione, quam laeta uberum fructuum spe atque fiducia ad vos ad vestrosque coetus cogitationes Nostras intendamus.
Etenim summo Nos afficit solatio pastoralis muneris conscientia, qua in exemplum praestatis, itemque alacre religionis studium, quo incensi estis, ut, collatis consiliis, ea omnia expendantur atque opportunis normis aptius ordinentur, quae in pernobili ista Natione, Nobis sane carissima, ad Ecclesiae Dei firmitatem, progressum et apostolicam actionem pertinere videantur.
Dum Indiae populus, ubertate vitae fiorens, ad novas progredientis aetatis rationes summe contendit, novimus in id haud parum conferre felicia apud vos Ecclesiae incrementa, quae quidem Civitatis bono sociam operam navat, non humanis nixa opibus, nec terrenis propositis ducta, sed paciferis veritatis armis, quae ab ipso divino fonte manavit; morum disciplina, quae homines ad vitae sanctitudinem perducit; caelestis gratiae muneribus, quae id nobis praestat, « ut filii Dei nominemur et simus (1); caritatis denique operibus, quibus istie tam late Christi bonus odor dispergitur: innumera valetudinaria dicimus, hospitales domus, sedes medicamentis opportune dilargiendis ac varia domicilia senibus, infantibus aliisque auxilio egentibus excipiendis, vere Dominici viridarii fiores pulcherrimos, cum tantopere ethnicorum animos ad christianam fidem alliciant, ad Divinumque ipsum Redemptorem, qui « pertransiit benefaciendo et sanando omnes » (2).
Nec ignoramus, Venerabiles Fratres, pro gregibus vigilantiae vestrae creditis vos libentissime impendere omnia et percupere vosmet ipsos superimpendi (3), ut sacri magisterii pastoralisque regiminis opus aptiore usque efficacioreque ratione absolvatur; quod quidem manifesto testantur tum Indiae primi Concilii Plenarii acta, anno MDCCCCL habiti, tum Episcoporum Consilii sedula navitas, quod istie omnis apostolatus incepta regit ac sapienti ordine moderatur.
Quam ad rem, optimo sane iure vobis in primis cordi est Seminario-rum alumnos Deique administros excolere, ad quos praecipuae Ecclesiae curae semper spectaverunt. Nulla enim res tam arte cum religionis prosperitate coniungitur, quam clericorum mores probi et christianae studia sanctitatis. Quapropter qui in spem sacerdotii adolescunt, eos summopere oportet non tantum numero augeri, verum etiam ad doctrinam et ad vitae innocentiam impensa opera sapientique disciplina informari, prout sanctissima sacerdotalia officia postulant, ad quae obeunda singulari prorsus Dei beneficio a Christo Iesu vocantur. Rane autem celsissimam metam, quam proponere sibi debent, iidem tunc tantum-modo tenere poterunt, si lnentem caelesti illa doctrina penitus imbuerint, quam Ecclesia utpote hereditatem divinitus acceptam inviolate custodit, et ad sanctitudinem vitae pervenerint, quae diuturna perfectaque virtutum exercitatione ipsis est comparanda. Optata quippe humani generis salus non ex novitate sermonis, sed ex verbi Dei efficacitate exspectanda est, quod variis rationibus in usum inductis traditur, ut Iesu Christi regnum in terris promoveatur. Rane autem verbi Dei efficientiam in primis palam proferant necesse est « ministri sermonis » (4) supernaturali illa vitae suae novitate, qua christifidelium multitudini in exemplum praeire debent. Praeterea meminerint omnes utriusque cleri Indiae sacerdotes — quos in oculis ferimus et ad quos peculiari modo mentem Nostram convertimus, quotiescumque coram admittimus alumnos Collegii Urbaniani a Propaganda Fide, tam egregie meriti de re catholica ac Nobis perquam dilecti — nihil esse quod tam vehementer sacri muneris fructus adaugeat, quam prompto atque alacri animo sacris Pastoribus obsequium praestare ac mutuam fraternamque fovere caritatem, ut Apostolorum Principis verba admonent : « ministrate ... in amore fraternitatis caritatem. Haec enim si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini Nostri Iesu Christi cognitione » (5). Nisi enim sacri administri « cor unum et anima una » (6) fiant — qua quidem excelsa vivendi forma iam inde ab initio Iesu Christi Ecclesia dignota est ab hominibus — parum proderunt externa incepta, quamvis magni momenti, et vel ipsi apostolicae actionis labores ; quin immo, monente Gentium Apostolo, « nihil » sunt, si divina altrice cantate careant (7).
Aliud praeterea est quod ad rei catholicae profectum confert ac No-bis magnopere cordi est, ut per Encyclicas Litteras, quibus index « Princeps Pastorum », significavimus: congruam dicimus laicorum hominem christianam institutionem atque educationem, ut cum professione catholici nominis, cumque officiis quae ex eo proficiscuntur, tota ratio publice privatimque vivendi apprime consentiat, eorum praesertim qui in Civitate altiores dignitatis gradus sint consecuti. Huc potissimum pertinere necesse est curas omnes in scholis et in catholicis ephebeis collocandas; quae causa cum lnaximi sit momenti, nemini graviora videantur ferenda onera, ut huiusmodi Instituta incrementa suscipiant demandatoque muneri apte respondeant. Ad laicorum autem apostolatum quod spectat, supervacaneum est monere nullo modo huiusmodi adiutricem Sacrae Hierarchiae collatam operam optatos fructus edere posse, visi eam comitentur penitusque afficiant Ecclesiae doctrinae atque praeceptorum inviolata custodia, constans ac prompta ad parendum iis qui praesunt voluntas, christiana vita unde exempla virtutis petant.
Denique vobis, Venerabiles Fratres, maxime compertum est, Ecclesiae incremento consuli, ut oportet, non posse, nisi catholicorum hominem unitas et concordia omnibus viribus foveatur. Quodsi ob peculiaria rerum adiuncta forte alicubi in grave discrimen adducantur vel catholica fides, vel iustitia socialis, vel morum disciplina, sive quae naturalibus sive quae christianis principiis innititur, palam est, si alias umquam, tunc potissimum horum bonorum tuendorum promovendorumque causam postulare magnam omnium catholicarum virium conspirationem, quae a sacris Pastoribus, ut reapse vi polleat, auspicium et ductum accipiat. Ita feliciter continget, ut Ecclesia Dei, quamvis adhuc uspiam « pusillus grex » (8) videatur, ad germanam populorum prosperitatem eorumque utilitatem, quae potiores aestimandae sunt, re vera conducat, atque eius filii palam ostendant se terrenam patriam sincera caritate adamare.
In qua salutarium bonorum laeta spe dum de conventu vestro sumus, eique ut aspirent Deiparam Mariam Virginem, S. Thomam Apostolum, S. Franciscum Xaverium ceterosque Patronos vestros precamur, vobis omnibus, Venerabiles Fratres, atque clero populoque universae Indiae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Augusti, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
(1) 1 Io. 3, 1.
(2) Act. 10, 38.
(3) Cfr. 2 Cor. 12, 15.
(4) Luc. 1, 2.
(5) 2 Petr. 1, 5-8.
(6) Act. 4, 32.
(7) Cfr. 1 Cor. 13, 2-3.
(8) Luc. 12, 32.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana