Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIONE

BASILICAE MINORIS TITULO
AC DIGNITATE DECORATUR PAROECIALIS STEINFELDIAE
 ECCLESIA SS. POTENTINI, FELICII ET SIMPLICII,
INTRA FINES DIOECESIS AQUISGRANENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Religione, antiquitate, pulchritudine illnstris ecclesia coenobialis Steinfeldensis, intra fines dioecesis Aquisgranensis posita, populi fidelis artisque studiosorum animos non immerito ad se convertit. Etenim, praeter sacra ossa Sanctorum Potentini, Felicii et Simplicii, quibus templum dicatum est, sepulchrum Sancti Hermanni Iosephi, ex Ordine Praemonstratensi, ibidem impense excolitur, siquidem ingens Christifidelium multitudo piae peregrinationis causa eo solet accedere, maxime postquam cultus Sancti huius Caelitis a Pio Pp. XII, Decessore Nostro imm. mem., est ratus habitus et confirmatus. Iuvat etiam memorare hoc templum una cum continenti monasterio Canonicorum Regularium Praemonstratensium, qui diu ibi degebant, praecipuam quandam fuisse sedem pietatis virtutisque, unde religionem catholicam et austeriorem coenobii disciplinam in multas regiones esse propagatas. Cum vero anno MDCCCII abbatia haec Steinfeldensis eiusdem Ordinis sodalibus iniqua lege civili esset erepta, templum tamen, paroeciae nomine ac iure auctum, plebi Dei servatum est; ubi a Societate Divini Salvatoris, quae nunc eum tenet locum, cura geritur gregis Dominici. Est autem Steinfeldensis aula inter annos DCCCCXX et DCCCCL, condita, addito monasterio monialium Ordinis Sancti Benedicti; harum in locum anno MLXXXXVII Canonici Regulares Sancti Augustini e coenobio Springiersbacensi sunt substituti, qui inter annos MCXXVI et MCXXXV Praemonstratensium vivendi rationem normamque susceperunt. Denique molis amplitudine, genere structurae et artificiosis operibus hoc templum ita commendatur, ut invisentes non modica incedat admiratio. Ecclesia, quae nunc conspicitur, anno MCXXXXII aedificari coepta est ea architectandi ratione, quae Romanica dicitur; saeculo vero XVI opus tectorium pilis et parietibus est adiectum. Gothica etiam ornamenta, picturae, imagines sculptae, organum musicum aliaeque res spectabiles et pretiosae templo decus addunt egregium. Quibus omnibus permotus, Venerabilis Frater Ioannes Pohlschneider, Episcopus Aquisgranensis, preces ad Nos admovit, ut praeclaram hanc ecclesiam Basilicae Minoris titulo et privilegiis honestaremus. Quibus votis libenti animo satisfacere volentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Sanctorum Potentini, Felicii ac Simplicii Steinfeldiae, intra Aquisgranensis dioecesis fines, consecratam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana