Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD
ALFONSUM TIT. S. CALIXTI
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM CASTALDO, ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM,
EPISCOPUM PUTEOLANUM,
QUINA LUSTRA A SUSCEPTO EPISCOPATU CELEBRATURUM

INITI A TE EPISCOPALIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Initi a te episcopalis muneris vicesima quinta, quae hoc mense celebrabitur, anniversaria memoria non solum animum tuum grata replebit recordatione et ad spem eriget caelestis auxilii in posterum quoque non defuturi, sed utriusque etiam ordinis clerum populosque fideles tuarum iurisdictionum impellet, ut tibi, Dilecte Fili Noster, artioribus officiorum rationibus devinciaintur ac, tuis exemplis tuisque suasionibus et hortamentis confirmati, ad altiora impensius in dies contendant; qui haec verba S. Augustini, natali die episcopatus plebem allocuti, in mentibus suis defigent: « adiuvate nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam praeesse, quam prodesse delectet » (1).

Iuvat vero Nos in huius eventus felicitate gaudium tuum laetitiamque gregum tibi creditorum Nostrae benevolentiae et existimationis testimonio cumulare, cum cognitum habeamus te boni pastoris exemplar te praebuisse tamque egregia patrasse facinora, ut omnes cordati homines in te cum admiratione respiciant. Notum est enim te, Puteolanae dioecesi regendae praefectum, eam pro sacra potestate sedulo perlustrasse, paroecias auxisse numero, cleri et Actionis Catholicae profectui consuluisse, Seminarium alumnis in spem Ecclesiae instituendis refecisse, plura condidisse hospitia pueris puellisque excipiendis aliisque caritatis operibus mira cum navitate relevasse iacentes et inopes.

Neque minus studium insigni adhibuisti Neapolitanae archidioecesi, sive ut Coadiutor sive ut Administrator Apostolicus sive ut Archiepiscopus, quo in munere etiamnum cum laude versaris. Laetam igitur fruetuum copiam utraque dioecesis ex apostolica diligentia tua percepit, gemina messis ab uno repetitur satore. Maximae quoque utilitates e tam varia et multiplici actione tua in cives sunt profectae, praesertim quod ad puerorum educationem et institutionem attinet; quae promerita publice etiam, ut novimus, recognita sunt.

Itaque, dum de tot tantisque operibus, quibus rem Catholicam feliciter provexisti, gratulamur, preces ad Deum Optimum Maximum admovemus, ut multos annos te sospitet atque adeo animi ingeniique tui divitias diu in plebem Dei profundere possis.

Ut autem faustissimi diei celebritatem spirituali etianl munere augeamus, libenter id tibi concedimus, ut sacra sollemnia acturus ipse papalem Benedictionem cum indulgentia plenaria consueto more lucranda populo impertias.

Denique, praecipua te, Dilecte Fili Noster, complectentes caritate optimaque tibi cupientes, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem, tibi peramanter impertimus eamque ad greges curis tuis commissos ultro libenterque volumus pertinere.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iunii, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol LI, 1959, pp. 535-536.

(1) Serm. 340, P. L. 38, 1484.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana