Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD P. VILLELMUM SLATTERY, MODERATOREM GENERALEM
CONGREGATIONIS MISSIONIS,
TERTIO EXEUNTE SAECULO
A PIO OBITU S. VINCENTII A PAULO
ET S. LUDOVICAE DE MARILLAC

   CUM TRIA SAECULA*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Cum tria saecula hoc anno impleantur, ex quo S. Vincentius a Paulo et S. Ludovica de Marillac e terrestri vita migrarunt, hisce congruentes memoriis istic celebritates parantur. De quibus religiosis instaurandis festis tu, dilecte fili, officioso obsequio Nobis nuntium dedisti, quod suavi animum Nostrum delectamento affecit etiam ob singulare pietatis studium, quo hos Sanctos Caelites iam diu colimus. Cum enim Apostolici Legati munere in Gallia fungebamur, pio desiderio moti, crebro ad venerandas horum mortales exuvias gressum tetendimus, quae Lutetiae Parisiorum in splendida custodiuntur sarcophagie, alterae in domo principe Congregationis Missionis, alterae in dono principe Puellarum a Caritate.

Quapropter in peragendis hisce sollemnibus vocem Nostram tacere non patimur; immo aequum esse putamus eam, admirationis et laudis plenam, S. Vincentium a Paulo praeconio suo ut praeclarum caritatis exemplar extollere. Hunc quidem non solum te sodalesque tuos ceterosque ab ipso incitamentum ac spiritus evangelicae perfectionis assequentes, sed omnes Ecclesiae Catholicae filios suspicere et imitari maiore cum veneratione et amore vehementer optamus.

Ex historiae annalibus placet Nobis id conicere, quod in praesens quoque spem alit optimam. Post Oecumenica peracta Concilia non unus vel alter, sed plures et ardentiores solent christiani fortissimi heroes orini, quorum opera ac merito Dei regnum revirescat: quod quidem, Tridentina generali celebrata Synodo, manifesto apparuit. Quot subinde Ecclesiae viridarium floribus distinctum est, quot eius caelum novis sideribus nituit, quot sanctitatis vires excitatae sunt! At quod S. Vincentius a Paulo, in numero lectorum lectissimus, in spiritualem renovationem cleri et profectum christiani populi gessit, humanae mentis cogitationes supergreditur et ad portenta deferendum est Dei, qui mirabilis mirabilibus operatur. Nam dedit ei Deus sapientiam et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis, quasi harenam quae est in litore maris (l). Fuit ei mysticus ardor, quo totus incensus illud S. Pauli Apostoli ad se referre poterat: Mihi vivere Christus est (2);  fuit humanissimum ingenium, in expediendis negotiis summa dexteritas, in componendis rebus incredibiliter prompta peritia: raro tam acris voluntas, felici coniunctione nexa, tam tenero animo inservivit, quem erga Christum, erga Ecclesiam et pauperes et miseros, ab ipso « dominos » vocitatos, adsidua amoris fiamma adussit. Varietas et amplitudo operum, quae ipse constituit vel fovit, in re ecclesiastica, in re morali et sociali vim habuerunt, quae eius aevo beneficia numquam satis aestimanda contulerunt, et futuris quoque aetatibus continenti virtute prosunt.

Etenim Vincentianae arboris magna fructuum ubertas, admodum diffusa propago. Congregatio Missionis, ab ipso condita, ubi instantius urgebat necessitas, praeter glia clero educando et spiritualibus exercitationibus ad puriorem apostolicam vivendi formam provehendo, sacris missionibus in pagis habendis, eximio religionis studio enituit et enitet ; eaque late etiam ultra Galliae fines florentibus propalatis surculis, virtute ac numero de re catholica egregie meretur. In qua caritatis alenda fiamma non minore sunt dignae praeconio Puellae a Caritate, quae S. Vincentium habent patrem et S. Ludovicam de Marillac sollicitam amantemque parentem. Nam prorsus ex provida Dei dispositione contigit, ut ille Ludovicam de Marillac haberet veluti adiutorium simile sibi, suavibus moribus praeditam, magnanimam, ad strenue agendum paratam, quae vexillifera exstitit sacrarum virginum multitudinis, Ecclesiae et humani generis delectamenti et decoris.

Quod autem paucis interiectis mensibus mors unum et alteram rapuit, manifestum indicium signumque est ipsos, quemadmodum in terrestri vita, ita in tutando e caelestibus sedibus commisso sibi evangelico munere per aetatum decursum arto foedere iunctos esse.

Nec hactenus satis. Tria enim postrema per saecula excitandi et componendi christianae caritatis opera S. Vincentius a Paulo exemplo affiatuque suo praesentissimus impulsor et suasor fuit.

Dominae a Caritate, Puellulae a Caritate, Parvae Amicae pauperum, a Friderico Ozanam conditi Vincentiani coetus et alia complura sodalicia et opera, quae ubivis terrarum auspicio, spiritu et interdum nominibus ipsis S. Vincentii a Paulo et S. Ludovicae de Marillac mota et exornata florent ac multiplici beneficentiae aemula alacritate vacant, per totum catholicum orbem diffusa sunt veluti pacifer exercitus, qui sub evangelicis vexillis contra miseriarum omne genus — lugubrem maestamque catervam — militat et serit solatia.

Persuasum prorsus Nobis est id, quod Deus S. Vincendo a Paulo credidit munus, hisce licet amplis non concludi finibus, sed in posterum quoque latius et efficacius insitam sibi vim et virtutem explicaturum esse, ope et ministerio praesertim eorum, qui a tanto christianae perfectionis heroe inclitum nomen et disciplinae legem acceperunt. Quodsi technicae cognitiones et artes nunc temporis in audaces progressus eunt, ab eorum tamen incrementis in peius prolabentes privati et publici mores misere dissociantur, frigore quodam magis magisque gliscente, quo saepe hominum animi nimio et illicito sui amore capiuntur, domesticus convictus labat, publicae gentium rationes potius mutuo metti quam amore reguntur. Quam maxime egent nunc homines caritatis calore, ne pereant atque idcirco ut cum Deo et una simul omnis felicitatis frugifera coniunctione cohaereant. a Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est... Quanta est ista? Anima litterarum, prophetiae virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum » (3).

Profecto haec caritas, quamvis iisdem supernis rationibus atque propositis ali et moveri debeat, quibus S. Vincentius a Paulo ferbuit, aetate nostra praeter veteres alias instanter poscit rationes et vias, cum, interceptis ferme locorum distantiis, nationes cohaereant et humanuln genus magis magisque vicinitatis necessitudines animadvertat et exigat: quapropter apta temperatione in id conferre caritatem oportet, quod in egestatibus allevandis et dissitas gentes et amplissima spatia attingat.

Vividiore igitur spiritu praesens, per celebranda in suum honorem sollemnia, S. Vincentius a Paulo erigat quod iacet, foveat quod languet, accendat quod dura glacie obstringitur, a ut eodem nos spiritu ferventes, et amemus quod amavit et quod docuit operemur » (4).

Haec imo e pectore ominati, tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis, sacris virginibus a Caritate, itemque cunctis Vincentianis familiis et universis, qui statis celebritatibus favent vel intererunt, Apostolicam Benedictio- nem, ad caritatis exercitationem eo modo et more, quo S. Vincentius a Paulo et S. Ludovica de Marillac praecellebant, validum incitamentum, perquam libenter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XX Februarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 3, pp. 147-150.

(1) Cfr. III Reg. IV, 29.

(2) Phil. I, 21.

(3) S. Aug. Sermo CCCL, De Caritate II, 3; Migne, PL XXXIX, 1534.

(4) Propr. Congr. Miss. die XIX Iulii. Oratio.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana